In the Annunciation of the Blessed Virgin Mary | Petri Abelardi Sermones

In Annuntiatione Beate Virginis Mariae

Exordium nostrae redemptionis, hodiernus est conceptus dominicae matris. Concepit Dominum femina, ut Creatorem pareret creature. Communis quidem salus haec est hominum, sed specialis gloria feminarum. Primus Adam de terra plasmatus, non de femina est natus: imo de eius costa femina est formata. Secundus Adam, ac prioris et omnium tam factor quam redemptor, nostri sexus formam de femina decreuit assumere, ut in utroque sexu consisteret gratia, sicut in utroque praecesserat culpa, et eaedem naturae, per quas uulnus est inflictum, curationis afferrent medicamentum, et unde illata est plaga, inde mirabiliter conficeretur cataplasma. Actor plagae diabolus, minister curationis angelus. De quo nunc dicitur: Missus est angelus Gabriel a Deo… etc. Serpens a diabolo immissus, hic a Deo memoratur missus; ut, ex ipsa statim fronte lectionis, spe diuinae gratiae saucii releuentur ad nuntium salutis. Bene autem angelus ex nomine designatur, cum dicitur Gabriel; ut cum idem referatur missus ad Mariam, quem iam superius euangelista dixerat missum ad Zachariam, sic et ista promissio complenda credatur, sicut illa completa iam noscitur. Unde et ipse postmodum Angelus illam in huius argumentum inducens: Et ecce, inquit, Elizabeth cognata tua… etc. Quo uero mittatur, diligenter euangelista describit, cum ait: In ciuitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth. Ciuitas quippe non paucorum, sed multorum est. Et ista curatio non unius languidi, sed totius humani generis est futura. Et quia non singulorum hominum, sed eorum tantum, qui in sua non remanentes ignauia, de ualle uitiorum migraturi sunt ad montem uirtutum, recte ciuitas ista memoratur esse de Galilaea. Quae et bene Nazareth, hoc est “flos”, nominatur; ubi hodie ille flos conceptus est a uirga, de quo Isaias praedixerat: Egredietur uirga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet. Qui etiam de semetipso ait: Ego flos campii et filium conuallium. Ut ergo hunc florem uirga illa producat, ad Virginem ipsam angelus mittitur, qui eam ad hoc praeparet, et quasi quodam suae annuntiationis saeculo ad fecunditatem excolat. Unde et post locum quo mittitur, de persona /352/ subditur, ad quam iste legatione fungitur: Ad Virginem, inquit, desponsatam. Virginem praemittit desponsatae, non tam temporis quam dignitatis ordine. Sed quae ista, quaeso, est dignitas, esse uirginem in carne, si iam per consensum corrupta fuerat mente? Non enim desponsari, uel matrimonium contrahi, nisi pari duorum consensu potest; nec aliter ipsa coniunx uel uxor Ioseph uocaretur ab euangelista. Quis igitur iste consensus fuit? Nunquid commixtionis carnalis, ut in hoc iam Virgo consensisset, quod florem dignitatis amitteret? Absit hoc a piis mentibus, ut quae prima uirginitatis munus obtulisse Deo creditur, in hunc consensum ducta aestimetur, in quem tot uirgines ne uenirent, uitae dispendium elegerunt, et sic Agnum sequi quocumque ierit, non solum permanentes uirgines, uerum etiam factae mulieres. Quis hic autem consensus intelligendus sit tam in sponsa quam in uirgine, sequentia ni fallor insinuant. De sponso quidem, cum nec nomen ipsius reticetur, cum dicitur: Viro cui nomen erat Ioseph. Ioseph quippe, quod interpretatur “augmentum”, quid aliud nobis innuit quam magnam in eo perfectionem uirtutum? Quem etiam, ut beatus meminit Hieronymus, uirginem, sicut sponsam ipsius, constat permansisse. A qua profecto uirginitatis perfectione si per consensum imminutus esset carnalis concupiscentiae, nequaquam dignum esset ab euangelista commemorari eum Ioseph nominari. Qui postmodum comperto Virginis conceptu, tanto grauius id eum ferre non est mirabile, quanto se magis illusum dolebat, quem ad continentiae consensum sponsa pertraxerat. Ipsa etiam Virgo, cum de se postmodum ait: Quomodo fiet istud, quondam uirum non cognosco? patenter in ruit, nequaquam in usum carnis eam consensisse, nec in concupiscentia se uiro foederasse. Ut quid enim diceret: Quomodo fiet hoc, quia uirum non cognosco? si in mente haberet uiro commisceri? Et si enim iam commixta non esset, posses utique postmodum commisceri, ut mirandum non esset, si ipsa quoque, sicut Elizabeth, per diuinae gratiae donum ex uiro conciperet. Sciebat etiam nec homines latere integritatem uirginitatis suae. Cur ergo quasi admirans quaereret, qualiter id fieri posset, quam uirum ipsa non cognosceret? Si hanc, inquam, cognitionem uiri ad commixtionem carnis referret, quomodo de Adam uel nonnullis aliis dictum est, quia cognouerunt uxores suas? Quid est ergo quod ait: Virum non cognoui nisi quia nulli unquam consensu carnali me commisceri acquieui? In quo ergo consenserat Ioseph cum ab eo desponsaretur, nisi ut castimoniae uirtutem pari custodirent consensu? Videbat quippe se a parentibus ad nuptias cogi, ex ipsa maxime legis sanctione, quae sub maledicto ponebat omnes qui non relinquerent semen in Israel. Nouerat /353/ uirgo uirginem Ioseph, quem ex castimoniae amore, et cognationis propinquitate familiarem habebat. Hunc igitur elegit in sponsum, quem in sum trahere confidebat consensum, ne si alium cogeretur accipere, quod uouerat Deo non posset custodire. De qua etiam cum dicitur: Et ingressus est ad eam angelus diligenter sanctum eius propositum describitur, quae non in plateis exterius cum saecularibus feminis reperitur, sed clauso cubiculi sui ostio, Deo deuote supplicans et orans; ut continentiae quod fecerat uotum tam sibi quam sponso suo custodiat inuiolatum. Unde et in ipsis suis precibus de sua petitione statim consolationem meruit accipere, et securitatem obtinere. De hoc autem cubiculi sui secreto tamquam oraculo diuino, quam sancto ibi occupata esset studio, beatus Ambrosius libro de Virginitate II his scribit uerbis: Haec ad ipsos ingressus Angeli, inuenta domi in penetralibus sine comite, ne quis intentionem abrumperet, ne quis obstreperet. Neque enim comites feminas desiderabat, quae bonas cogitationes habebat. Quin etiam tunc sibi minus sola uidebatur, cum sola esset. Nam quemadmodum sola, cui tot libri adessent, tot archangeli, tot prophetae? Denique et Gabriel eam uirginem ubi reuisere solebat inuenit, et angelum Maria quasi uirum specie mutata trepidauit, quasi non incognitum audito nomine recognouit. Ita peregrinata est in uiro, quae non est peregrinata in angelo, ut agnoscas aures religiosas, oculos uerecundos. Denique salutata obmutuit, et appellata respondit. Sed quae primo titubauerat affectu, postea promisit obsequium. Ecce studium non tam desponsatae quam uirginis, non se ad nuptias praeparantis, sed Deo penitus uacantis; non curis saeculi, sed sacrae prorsus intentae lectioni, non sponsi quaerentis solatium, ut colloquium mereretur angelicum. Attendite, uirgines, quae non uirum, sed Deum elegistis sponsum, et sacrae formam professionis a Maria sumpsistis. Desponsata illa homini, non hominem in publico, sed Deum quaerebat in secreto. Non oculos retorquebat ad mundum, sed erigebat ad caelum. Non canticis nuptiarum aures praebebat, sed sacrae lectionis pabulo mentem reficiebat. Ex quo liquidum est quam sit uerum, quod diximus, nunquam eius animum ad nuptias declinasse, quia nullam certum est curam eam suscepisse. Unde et ab angelo salutata, cuius uita non carnalis erat, sed angelica, audire meruit: Aue, gratia plena! Gratiam dicimus gratis datam, hoc est beneficium diuinum supra merita collatum. Unde et Apostolus: Si autem ex operibus, iam non ex gratia. Alioquin gratia iam non esset gratia. Constat uero unumquemque fidelium nonnihil gratiae praeter merita sua collatum habere. Mariae uero non participatio gratiae, sed /354/ plenitudo ascribitur, ut tantum ei conferri demonstretur, quantum humanae naturae infirmitati promittitur. Quod quidem qualiter fieret, si iam in consensum carnalis concupiscentiae tracta fuisset, nulla ratio habet. Unde autem amplitudinem gratiae adepta sit, subinfertur cum dicitur: Dominus tecum. Tecum, inquit, potius quam in te. Qui enim ubique per praesentiam diuinitatis iam se unire disponebat carni uirginis per assumptionem humanitatis; ut tecum, hoc est, cum carne tua unum fiat in persona. Benedicta tu in mulieribus. Nunquid et in uiros non redundat benedictio Mariae? Nunquid et ipsa de semine Abrahae, et per illam Christus descendit: in quo uidelicet semine omnium gentium benedictio fuerat promissa? Quid est, quaeso, in mulieribus, et non magis in omnibus uiris pariter ac mulieribus? Haec iterum dico, uirgines, attendite, et in uos specialiter istam benedictionem Mariae redundare gaudete. Paucos quippe uirorum reperimus, qui in uirtute uirginitatis Christum imitentur. Multas sequaces haec Mariae gratia in uobis habet, quarum tanto uirtus gratior, quanto sexus infirmior. Virtus quippe in infirmitate perficitur. Quid est autem benedictio, nisi diuinae gratiae multiplicatio? Benedicta igitur Maria in mulieribus potius quam in uiris dicitur, quia haec eius gratia uirginalis propositi in feminis maxime per eius imitationem multiplicanda fuerat, sicut et Psalmista antea praedixerat, dicens: Adstitit regina a dextris tuis… etc. Et rursum: Adducentur regi uirgines post eam, adducentur in templum regis. Post eam, inquit, adducentur in templum regis, quia per imitationem huius summae reginae, uirgines innumerae in uerum Dei templum sunt consecrandae. Quae cum audisset, turbata est. Ad uerba loquentis, et magno praeconio laudis eam salutantis turbata memoratur esse, non eum qui loquebatur aspicere. Fixis quippe oculis in lectione, uel terrae affixis in oratione, quo animus intendebat tote inhiabat, atque immobilis haerebat; nec humanum curabat aspectum, quae tantum intendebat diuinum. Unde autem turbata? Diuersis undique de causis. Tum quia uiri consortium fugiebat, tum quia lectioni uel orationi totam operam impendebat, quarum assiduitatem praepediri grauiter sustinebat. Et cogitabat, inquit, qualis esset ista salutatio. Ex qua uidelicet intentione procederet utium adulationis uerba haec essent, an ueritatis: qua temeritate, quo aditu ille cubiculi sui secretum inquietare praesumeret? Quam ita perturbari angelus non perferens: Ne timeas, inquit, Maria. Non quidem ait “Ne perturberis” sed “Ne nimia sollicitudine affligaris”: ne aut te obtinere desperes quod uouisti, aut tamquam rea maledictum incurras legis. Et hoc quidem loco cum ait ‘Maria’, primum eam uocat ex nomine, ut quasi familiarem sibi maiori releuet consolatione. Cur /355/ autem non sit ei timendum, hoc est de petitione sua differendum, annectit cum ait: Inuenisti gratiam apud Deum. Hoc est, supra omnia merita illi grata facta es, atque accepta. Quomodo autem tam legis maledictum euitet, si uirgo permaneat, quam propositi sui uotum incorrupta custodiat, patenter exponit dicens eam pariter tam esse parituram quam uirginem permansuram. Parituram, inquam, non solum hominem, uerum etiam hominum Saluatorem, hoc est Iesum. Cuius quidem uirginei partus quanta sit excellentia, diligenter describit dicens: Hic erit magnus, et filius Altissimi uocabitur. Ac si aperte dicat: Attende in hoc ipso incomparabilem gratiam, singularem gloriam tuam, uice ipsum qui Dei filius dicatur et tuus. Et dabit illi Dominus Deus sedem Dauid patris eius hoc est, id in eo perficiet quod in typo eius Dauid promissum est, sicut et ipsemet profitetur dicens: Iuraui Dauid seruo meo, usque in aeternum praeparabo sanctum tuum. Et aedificabo in generatione et generationem sedem tuam. Domus Iacob, in qua regnaturus in aeternum promittitur, Ecclesia est gentium, quae tempore praeteritor um, et gratia priorum synagogam supplantauit, et benedictionem ei surripuit. Finem hoc regnum non accipit, quia nec cum uita praesenti deficit: quod tanto in caelestibus est uerius, quanto felicius. Dixit autem Maria: Quomodo fiet istud? Tanquam si diceret: Magna quidem promissio, et incomparabiliter non solum feminae uirtutem, sed omnem humanam transcendens dignitatem. Quo itaque modo quoue ordine futura est completio rei tantae? Virum enim, inquit, non cognosco. Ac si diceret: Longe hoc a meo remotum proposito uidetur, ut uidelicet partum habeam, quae uirgo persistere decreui. Et hoc est, ut supra iam meminimus, eam uirum nequaquam cognoscere, nulli unquam in commixtione carnali per consensum acquieuisse. Legerat quidem Abrahae factam de Christo promissionem, sicut et ipsa postmodum profitetur, inquiens: Suscepit Israel puerum sum, recordatus misericordiae suae. Sicut locutus est ad Patres nostros, Abraham et semini eius. Unde nequaquam de hac promissione dubia, de modo requirebat quo esset complenda, utrum scilicet per admixtionem uiri sine dilectione peccati, sicut in paradiso fieret si homo non peccasset, an integritate corporis pariter et mentis conseruata, sicut in eius proposito fuerat. Bene autem angelus, cum ei filium promitteret, modum conceptionis reticuit, donec ipsa uidelicet manifestato uoti sui proposito, cum ab eo requireret: ne uidelicet quia eam audieramus desponsatam, crederetur per concupiscentiam hanc inisse copulam. Spiritus sanctus superueniet in te hoc est, superiori dono Dei ditaberis, ut uirgo pariter ac mater sis. Venit Spiritus in multas fidelium animas, per aliquod /356/ diuinae gratiae donum, sed in Mariam superuenit, cum ei superiorem et excellentiorem omnibus gratiam contulerit. Quid autem Spiritus Dei, nisi diuinae bonitatis amor seu donum intelligitur, cum aliquid nobis supra merita confertur? Cum ergo mysterium hoc Incarnationis totum per operationem bonitatis diunae magis quam per solitam institutionem naturae fuerit gestum, recte Spiritui sancto est ascriptum. Et uirtus Altissimi obumbrabit tibi. Virtus Dei filius, hoc est coaeterna eius sapientia intelligitur, iuxta illud Apostoli: Nos autem praedicamus Christum Dei uirtutem et Dei sapientiam. Sicut enim Deus omnia in sapientia sua fecit, sic et per ipsam perdita restaurauit, ab hoc, ut supra neminimus, nost ae redemptionis exordio restaurationem istam inchoans. Virtus itaque Dei filius dicitur, qui brachium eius seu fortitudo, ad omnia quae disposuerit peragenda sufficiens. Haec uirtus obumbrauit Virgini, dum in ipsa suae diuinitatis fulgorem uelamine carnis operuit, et sic ad nos quasi calciata diuinitas processit; ut in nostra Deus uisibilis appareret natura, qui permanet inuisibilis in sua. Haec autem diuinae maiestatis obumbratio in illo praefigurata est electro, cuius speciem de medio ignis propheta Ezechiel conspexit. Electrum quippe est metallum ex auro simul et argento commixtum. In qua quidem mixtura argentum ad claritatem proficit, aurum uero a suo temperatur fulgore. Electrum igitur istud ipse intelligitur Christus, in cuius una persona diuinitatis et humanitatis duae naturae ita sibi ad inuicem sunt unitae, ut inferior natura, quae per argentum exprimitur, sese uisibilem praebeat, et diuinae maiestatis splendor carnis uelamine obumbratus, qui per aurum figuratur, inuisibilis persistat. Hoc electrum in igne, Deus homo est in passione. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, uocabitur filius Dei. Ac si aperte dicat: Ac per hanc unionem Verbi Dei ad hominem uitae factam, non solumrmodo ipsum Verbum filius Dei dicetur, uerum etiam ipse homo a Verbo assumptus filius Dei uocabitur. Et attende, quod ait “uocabitur,” de homine potius, quam de Verbo, cui competit esse. Quod diligenter euangelista considerabat, cum diceret: In principio erat Verbum. Non enim dixit “Vocabatur Verbum” sed “Erat”. Esse namque proprium est incommutabilitatis diuinae, sicut ipse ad Moisem loquitur: Haec dices filiis Israel: Qui est, misit me ad uos. Qui est, inquit, hoc est, qui incommutabiliter consistit: quia nequaquam uerum habet esse, nisi quod est incommutabile. Ubicumque mutatio fit, esse pariter et non esse concurrunt. Illi ergo proprium est esse, qui penitus ignorat non esse. Unde bene dictum est: “Erat Verbum” potius quam “uocabatur”. Vocatio quippe non est aeternitatis, sed temporis; nec ad naturam, /357/ sed ad placitum homimum spectat impositio nominum. Unde recte cum de homine assumpto a Verbo loqueretur, cuius natura non est aeterna, nec per naturam, sed per gratiam et unionem Verbi habet esse filius Dei, dictum est “uocabitur” potius quam “erit”. Quod si etiam personam totam in duabus naturis consistentem dicamus ex Virgine nasci secundum corpus, quod inde traductum est, et totam illam personam, non solum humanitatem, filium Dei uocari, non incongrue dicitur. Nam et surculus trunco alterius naturae insertus toti arbori propriae naturae confert uocabulum: ut si aesculus coctano inseritur, aesculus, non coctanus tota arbor dicetur, a digniori scilicet parte quae fructum affert ita nominanda, sicut et ex fructu suo cognoscenda. Quaedam autem insertio diuinitatis in humanitate facta est hodie, et tamquam una arbor facta est ex duabus naturis in unam sibi personam conuenientibus. Scriptum quippe est de sapientia, quae Dei Verbum intelligitur, quia: lignum uitae est his qui apprehendunt eam. Quid autem humanitas, nisi arbor maledicta, et tamquam lignum mortis antea erat? Quasi ergo lignum uitae ligno mortis insertum intelligite, cum in Virgine uelut in bona terra haec insertio sit facta. Cuius quidem insertionis ipse spiritus in eam super ueniens operator fuit, tamquam illam praeuidens diem, quae ad inserendum commodior uidetur; sicut communis hominum opinio tenet, qui inserendi peritiam habent, et longa hoc experientia didicerunt. Unde et confidenter asserunt, uix aut nunquam aliquam insertionem quae hac die fiat, inutilem esse. Et ecce Elizabeth. Ne de possibilitate partus Virginis quidquam suboriretur dubitationis, quasi hoc esset impossibile quod solitus cursus non haberet naturae: in memoriam reducitur Elizabeth conceptus, quae cum tam senio quam sterilitate esset infecunda, obtinuit ex gratia quod habere non poterat ex natura. Unde bene ab angelo tam senectus eius quam sterilitas memoratur: Quia non erit impossibile apud Deum omne uerbum. Verbum Dei hoc loco ipsa est diuina locutio, quae a beato describitur Augustino, diuina dispositio non habens sonum strepentem et transeuntem, sed uim in perpetuo manentem. Nullum igitur uerbum Dei impossibile est ipsi, cum quidquid ipse disponit ut faciat, nullo impediri casu queat. Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini. Quid est quod ais? domina; quid est quod respondes, regina non solum hominum, sed et angelorum ex hoc futura? Non dicis: Ecce mater Domini, uel etiam dilecta Dei, uel etiam ab ipso electa, cum sis singulariter praeelecta. Quanto te ad sublimiora promissio intollit angelica, tanto summa humilitatis uirtus te deiicit ad inferiora. Ubi obsecro, illud est honorabile nomen quod unigenitus tuus fidelibus suis imponit, cum ait: Iam non dicam uos seruos, sed amicos? Ille /358/ de honore quorum in ipso quoque nomine dignatus est prouidere, tu e contrario seruilem tibi conditionem non erubescis ascribere. Ita, domina, ut ex te praecipue illa humilitatis exempla sumantur, ad quae nos Scriptura exhortans ait: Quanto maior es, humilia te in omnibus. Ex hac maxime humilitatis uirtute ad huius promissionis celsitudinem meruisti conscendere. Ex hac tuae disciplinae regula, uirgo illa tui imitatrix Agatha, et una de numero prudentum, instructa dicebat: Ancilla Christi sum, ideo me ostendo seruilem personam. Et iterum: Summa ingenuitas ista est, in qua seruitus Christi comprobatur. In hanc tamen regulam et humilitatis formam tuus ipse, ni fallor, quasi auus te induxerat, dicens: Audi, filia, et uice, et incline aurem tuam… etc. Cum enim de altitudine huius promissionis ad te filiam suam factam praemisisset, dicens: Adstitit regina a dextris tuis… etc. statim de humilitate conseruanda admonuit, subiungens: Audi, filia… etc. Ac si aperte dicat: Magnum est, filia, incomparabile bonum te caelestis regis sponsam effici spiritualem, ut quasi regina caelorum ei iuncto latere assistas, et cum eo, caeteros omnes praecedas in uestitu deaurato; hoc est in corpore solido et incorrupto, omni uirtutum diuersitate intus adornata. Sed quia magna sunt femineae naturae tanta praeconia, et humanae infirmitatis tam excellens gloria, audi quae dicuntur, et intelligendo uice: ut cum haec tibi nuntiabuntur, non diffidas impleri, et tantae promissionis altitudinem aure humili suscipe, quasi obliuiscendo populum tuum, et domum patris: hoc est, non superbiendo de genere Iudae et regia stirpe, nec attendendo quid habeas ex natura, sed quid tibi conferatur ex gratia. Atque ita rex ille caelestis concupiscet decorem tuum, qui superbis resistit semper et humilibus dat gratiam. Cuius quidem exhortationis, domina, non immemor facta, dixisti: Ecce ancilla Domini Et rursum: Quia respexit humilitatem ancillae suae. Ex qua profecto humilitate meruisti quod sequitur obtinere. Fiat mihi secundum uerbum tuum. Hoc est, ut ipsum Dei Verbum iuxta tuae promissionis uerbum concipiam integra, et pariam incorrupta. Amen. /359/

Copy from Petrus Abaelardus Opera, ed. Victor Cousin, adiuuante C. Jourdain et E. Despois. Tomus prior. Paris 1849.