INCIPIT LIBER III.
I.
Iam cantum illa finiuerat, cum me audiendi auidum stupentemque arrectis adhuc auribus carminis mulcedo defixerat.
Itaque paulo post: “O,” inquam, “summum lassorum solamen animorum quam tu me vel sententiarum pondere vel canendi etiam iucunditate refovisti!
Adeo ut iam me post haec inparem fortunae ictibus esse non arbitrer.
Itaque remedia quae paulo acriora esse dicebas, non modo non perhorresco, sed audiendi avidus vehementer efflagito.”
Tum illa “Sensi,” inquit, “cum verba nostra tacitus attentusque rapiebas, eumque tuae mentis habitum vel exspectavi vel, quod est verius, ipsa perfeci.
Talia sunt quippe quae restant, ut degustata quidem mordeant, interius autem recepta dulcescant.
Sed quod tu te audiendi cupidum dicis, quanto ardore flagrares, si quonam te ducere aggrediamur agnosceres!”
“Quonam?” inquam.
“Ad veram,” inquit, “felicitatem, quam tuus quoque somniat animus, sed occupato ad imagines visu ipsam illam non potest intueri.”
Tum ego: “Fac obsecro et quae illa vera sit, sine cunctatione demonstra.”
“Faciam,” inquit illa, “tui causa libenter.
Sed quae tibi causa notior est, eam prius designare verbis atque informare conabor ut ea perspecta cum in contrariam partem flexeris oculos, verae beatitudinis speciem possis agnoscere.
CPh lat 524 A.D. III 1c – lat 524 A.D.
I.
Qui serere ingenuum volet agrum,
Liberat arua prius fruticibus,
Falce rubos filicemque resecat,
Ut nova fruge gravis Ceres eat.
Dulcior est apium mage labor,
Si malus ora prius sapor edat.
Gratius astra nitent ubi Notus
Desinit imbriferos dare sonos.
Lucifer ut tenebras pepulerit
Pulchra dies roseos agit equos.
Tu quoque falsa tuens bona prius
Incipe colla iugo retrahere.
Vera dehinc animum subierint.”
CPh lat 524 A.D. III,2p – lat 524 A.D.
II.
Tum defixo paululum visu et velut in augustam suae mentis sedem recepta sic coepit:
“Omnis mortalium cura quam multiplicium studiorum labor exercet, diverso quidem calle procedit, sed ad unum tamen beatitudinis finem nititur pervenire.
Id autem est bonum quo quis adepto nihil ulterius desiderare queat.
Quod quidem est omnium summum bonorum cunctaque intra se bona continens,
cui si quid aforet summum esse non posset, quoniam relinqueretur extrinsecus quod posset optari.
Liquet igitur esse beatitudinem statum bonorum omnium congregatione perfectum.
Hunc, uti diximus, diverso tramite mortales omnes conantur adipisci.
Est enim mentibus hominum ueri boni naturaliter inserta cupiditas, sed ad falsa devius error abducit.
Quorum quidem alii summum bonum esse nihilo indigere credentes ut divitiis affluant elaborant;
alii vero bonum quod sit dignissimum veneratione iudicantes adeptis honoribus reverendi civibus suis esse nituntur.
Sunt qui summum bonum in summa potentia esse constituant;
hi vel regnare ipsi volunt vel regnantibus adhaerere conantur.
At quibus optimum quiddam claritas videtur, hi vel belli vel pacis artibus gloriosum nomen propagare festinant.
Plurimi vero boni fructum gaudio laetitiaque metiuntur; hi felicissimum putant voluptate diffluere.
Sunt etiam qui horum fines causasque alterutro permutent,
ut qui divitias ob potentiam voluptatesque desiderant vel qui potentiam seu pecuniae causa seu proferendi nominis appetunt.
In his igitur ceterisque talibus humanorum actuum votorumque versatur intentio,
veluti nobilitas favorque popularis quae videntur quandam claritudinem comparare,
uxor ac liberi quae iucunditatis gratia petuntur; amicorum vero quod sanctissimum quidem genus est, non in fortuna sed in virtute numeratur,
reliquum vero vel potentiae causa uel delectationis assumitur.
Iam vero corporis bona promptum est ut ad superiora referantur.
Robur enim magnitudoque videtur praestare valentiam, pulchritudo atque velocitas celebritatem, salubritas voluptatem;
quibus omnibus solam beatitudinem desiderari liquet.
Nam quod quisque prae ceteris petit, id summum esse iudicat bonum.
Sed summum bonum beatitudinem esse definiuimus;
quare beatum esse iudicat statum quem prae ceteris quisque desiderat.
Habes igitur ante oculos propositam fere formam felicitatis humanae–opes, honores, potentiam, gloriam, voluptates.
Quae quidem sola considerans Epicurus consequenter sibi summum bonum voluptatem esse constituit, quod cetera omnia iucunditatem animo videantur afferre.
Sed ad hominum studia revertor, quorum animus etsi caligante memoria tamen bonum suum repetit, sed velut ebrius domum quo tramite revertatur ignorat.
Num enim videntur errare hi qui nihilo indigere nituntur?
Atqui non est aliud quod aeque perficere beatitudinem possit quam copiosus bonorum omnium status nec alieni egens sed sibi ipse sufficiens.
Num vero labuntur hi qui quod sit optimum, id etiam reverentiae cultu dignissimum putent?
Minime.
Neque enim vile quiddam contemnendumque est quod adipisci omnium fere mortalium laborat intentio.
An in bonis non est numeranda potentia?
Quid igitur? Num imbecillum ac sine viribus aestimandum est, quod omnibus rebus constat esse praestantius?
An claritudo nihili pendenda est?
Sed sequestrari nequit quin omne quod excellentissimum sit id etiam videatur esse clarissimum.
Nam non esse anxiam tristemque beatitudinem nec doloribus molestiisque subiectam quid attinet dicere, quando in minimis quoque rebus id appetitur quod habere fruique delectet?
Atqui haec sunt quae adipisci homines volunt eaque de causa divitias, dignitates, regna, gloriam voluptatesque desiderant quod per haec sibi sufficientiam, reverentiam, potentiam, celebritatem, laetitiam credunt esse venturam.
Bonum est igitur quod tam diversis studiis homines petunt;
in quo quanta sit naturae vis facile monstratur, cum licet variae dissidentesque sententiae tamen in diligendo boni fine consentiunt.
CPh lat 524 A.D. III 2c – lat 524 A.D.
II.
Quantas rerum flectat habenas
Natura potens, quibus inmensum
Legibus orbem provida servet
Stringatque ligans inresoluto
Singula nexu, placet arguto
Fidibus lentis promere cantu.
Quamvis Poeni pulchra leones
Vincula gestent manibusque datas
Captent escas metuantque trucem
Soliti verbera ferre magistrum,
Si cruor horrida tinxerit ora,
Resides olim redeunt animi
Fremituque graui meminere sui;
Laxant nodis colla solutis
Primusque lacer dente cruento
Domitor rabidas imbuit iras.
Quae canit altis garrula ramis
Ales caveae clauditur antro;
Huic licet inlita pocula melle
Largasque dapes dulci studio
Ludens hominum cura ministret,
Si tamen arto saliens texto
Nemorum gratas viderit umbras,
Sparsas pedibus proterit escas,
Silvas tantum maesta requirit,
Silvas dulci voce susurrat.
Validis quondam viribus acta
Pronum flectit virga cacumen;
Hanc si curvans dextra remisit,
Recto spectat vertice caelum.
Cadit Hesperias Phoebus in undas,
Sed secreto tramite rursus
Currum solitos vertit ad ortus.
Repetunt proprios quaeque recursus
Redituque suo singula gaudent
Nec manet ulli traditus ordo
Nisi quod fini iunxerit ortum
Stabilemque sui fecerit orbem.
CPh lat 524 A.D. III,3p – lat 524 A.D.
III.
Vos quoque, o terrena animalia, tenui licet imagine vestrum tamen principium somniatis verumque illum beatitudinis finem licet minime perspicaci qualicumque tamen cogitatione prospicitis
eoque vos et ad verum bonum naturalis ducit intentio et ab eodem multiplex error abducit.
Considera namque an per ea quibus se homines adepturos beatitudinem putant ad destinatum finem valeant pervenire.
Si enim vel pecuniae vel honores ceteraque tale quid afferunt cui nihil bonorum abesse videatur, nos quoque fateamur fieri aliquos horum adeptione felices.
Quod si neque id valent efficere quod promittunt bonisque pluribus carent, nonne liquido falsa in eis beatitudinis species deprehenditur?
Primum igitur te ipsum qui paulo ante divitiis affluebas, interrogo: Inter illas abundantissimas opes numquamne animum tuum concepta ex qualibet iniuria confudit anxietas?”
“Atqui,” inquam, “libero me fuisse animo quin aliquid semper angerer reminisci non queo.”
“Nonne quia vel aberat quod abesse non velles vel aderat quod adesse noluisses?”
“Ita est,” inquam.
“Illius igitur praesentiam huius absentiam desiderabas?”
“Confiteor,” inquam.
“Eget vero,” inquit, “eo quod quisque desiderat?”
“Eget,” inquam.
“Qui vero eget aliquo, non est usquequaque sibi ipse sufficiens?”
“Minime,” inquam.
“Tu itaque hanc insufficientiam plenus,” inquit, “opibus sustinebas?”
“Quidni?” inquam.
“Opes igitur nihilo indigentem sufficientemque sibi facere nequeunt et hoc erat quod promittere videbantur.
Atqui hoc quoque maxime considerandum puto quod nihil habeat suapte natura pecunia ut his a quibus possidetur invitis nequeat auferri.”
“Fateor,” inquam.
“Quidni fateare, cum eam cotidie valentior aliquis eripiat invito?
Unde enim forenses querimoniae nisi quod vel vi vel fraude nolentibus pecuniae repetuntur ereptae?”
“Ita est,” inquam.
“Egebit igitur,” inquit, “extrinsecus petito praesidio quo suam pecuniam quisque tueatur?”
“Quis id,” inquam, “neget?”
“Atqui non egeret eo, nisi possideret pecuniam quam posset amittere?”
“Dubitari,” inquam, “nequit.”
“In contrarium igitur relapsa res est; nam quae sufficientes sibi facere putabantur opes, alieno potius praesidio faciunt indigentes.
Quis autem modus est quo pellatur divitiis indigentia?
Num enim divites esurire nequeunt? Num sitire non possunt?
Num frigus hibernum pecuniosorum membra non sentiunt?
Sed adest, inquies, opulentis quo famem satient, quo sitim frigusque depellant.
Sed hoc modo consolari quidem divitiis indigentia potest, auferri penitus non potest.
Nam si haec hians semper atque aliquid poscens opibus expletur, maneat necesse est quae possit expleri.
Taceo quod naturae minimum, quod avaritiae nihil satis est.
Quare si opes nec submovere possunt indigentiam et ipsae suam faciunt, quid est quod eas sufficientiam praestare credatis?
CPh lat 524 A.D. III 3c – lat 524 A.D.
III.
Quamvis fluente dives auri gurgite
Non expleturas cogat avarus opes
Oneretque bacis colla rubri litoris
Ruraque centeno scindat opima bove,
Nec cura mordax deseret superstitem,
Defunctumque leves non comitantur opes.
CPh lat 524 A.D. III,4p – lat 524 A.D.
IV.
Sed dignitates honorabilem reverendumque cui provenerint reddunt.
Num vis ea est magistratibus ut utentium mentibus virtutes inserant vitia depellant?
Atqui non fugare sed illustrare potius nequitiam solent;
quo fit ut indignemur eas saepe nequissimis hominibus contigisse,
unde Catullus licet in curuli Nonium sedentem strumam tamen appellat.
Videsne quantum malis dedecus adiciant dignitates?
Atqui minus eorum patebit indignitas, si nullis honoribus inclarescant.
Tu quoque num tandem tot periculis adduci potuisti ut cum Decorato gerere magistratum putares, cum in eo mentem nequissimi scurrae delatorisque respiceres?
Non enim possumus ob honores reverentia dignos iudicare quos ipsis honoribus iudicamus indignos.
At si quem sapientia praeditum videres, num posses eum vel reverentia uel ea qua est praeditus sapientia non dignum putare?
Minime.
Inest enim dignitas propria virtuti, quam protinus in eos quibus fuerit adiuncta transfundit.
Quod quia populares facere nequeunt honores, liquet eos propriam dignitatis pulchritudinem non habere.
In quo illud est animadvertendum magis.
Nam si eo abiectior est quo magis a pluribus quisque contemnitur, cum reuerendos facere nequeat quos pluribus ostentat, despectiores potius improbos dignitas facit.
Verum non impune; reddunt namque improbi parem dignitatibus vicem quas sua contagione commaculant.
Atque ut agnoscas veram illam reverentiam per has umbratiles dignitates non posse contingere;
si qui multiplici consulatu functus in barbaras nationes forte devenerit, venerandumne barbaris honor faciet?
Atqui si hoc naturale munus dignitatibus foret, ab officio suo quoquo gentium nullo modo cessarent, sicut ignis ubique terrarum numquam tamen calere desistit,
sed quoniam id eis non propria vis sed hominum fallax adnectit opinio, vanescunt ilico, cum ad eos venerint qui dignitates eas esse non aestimant.
Sed hoc apud exteras nationes.
Inter eos vero apud quos ortae sunt, num perpetuo perdurant?
Atqui praetura magna olim potestas nunc inane nomen et senatorii census gravis sarcina;
si quis populi quondam curasset annonam, magnus habebatur, nunc ea praefectura quid abiectius?
Ut enim paulo ante diximus, quod nihil habet proprii decoris, opinione utentium nunc splendorem accipit nunc amittit.
Si igitur reverendos facere nequeunt dignitates, si ultro improborum contagione sordescunt, si mutatione temporum splendere desinunt, si gentium aestimatione vilescunt, quid est quod in se expetendae pulchritudinis habeant, nedum aliis praestent?
CPh lat 524 A.D. III 4c – lat 524 A.D.
IV.
Quamvis se Tyrio superbus ostro
Comeret et niveis lapillis,
Invisus tamen omnibus vigebat
Luxuriae Nero saevientis.
Sed quondam dabat improbus verendis
Patribus indecores curules.
Quis illos igitur putet beatos
Quos miseri tribuunt honores?
CPh lat 524 A.D. III,5p – lat 524 A.D.
V.
An vero regna regumque familiaritas efficere potentem valet?
Quidni, quando eorum felicitas perpetuo perdurat?
Atqui plena est exemplorum vetustas, plena etiam praesens aetas, qui reges felicitatem calamitate mutaverint.
O praeclara potentia quae ne ad conservationem quidem sui satis efficax invenitur!
Quod si haec regnorum potestas beatitudinis auctor est, nonne si qua parte defuerit, felicitatem minuat, miseriam inportet?
Sed quamvis late humana tendantur imperia, plures necesse est gentes relinqui quibus regum quisque non imperet.
Qua vero parte beatos faciens desinit potestas, hac inpotentia subintrat quae miseros facit;
hoc igitur modo maiorem regibus inesse necesse est miseriae portionem.
Expertus sortis suae periculorum tyrannus regni metus pendentis supra verticem gladii terrore simulavit.
Quae est igitur haec potestas quae sollicitudinum morsus expellere, quae formidinum aculeos vitare nequit?
Atqui vellent ipsi vixisse securi, sed nequeunt; dehinc de potestate gloriantur.
An tu potentem censes quem videas velle quod non possit efficere?
Potentem censes qui satellite latus ambit, qui quos terret ipse plus metuit, qui ut potens esse videatur, in servientium manu situm est?
Nam quid ego de regum familiaribus disseram, cum regna ipsa tantae inbecillitatis plena demonstrem?
Quos quidem regia potestas saepe incolumis saepe autem lapsa prosternit.
Nero Senecam familiarem praeceptoremque suum ad eligendae mortis coegit arbitrium.
Papinianum diu inter aulicos potentem militum gladiis Antoninus obiecit.
Atqui uterque potentiae suae renuntiare voluerunt,
quorum Seneca opes etiam suas tradere Neroni seque in otium conferre conatus est;
sed dum ruituros moles ipsa trahit, neuter quod voluit effecit.
Quae est igitur ista potentia quam pertimescunt habentes,
quam nec cum habere velis tutus sis et cum deponere cupias vitare non possis?
An praesidio sunt amici quos non virtus sed fortuna conciliat?
Sed quem felicitas amicum fecit, infortunium faciet inimicum.
Quae vero pestis efficacior ad nocendum quam familiaris inimicus?
CPh lat 524 A.D. III – lat 524 A.D. 10
V.
Qui se volet esse potentem
Animos domet ille feroces
Nec victa libidine colla
Foedis submittat habenis.
Etenim licet Indica longe
Tellus tua iura tremescat
Et serviat ultima Thyle,
Tamen atras pellere curas
Miserasque fugare querelas
Non posse potentia non est.
CPh lat 524 A.D. III,6p – lat 524 A.D.
VI.
Gloria vero quam fallax saepe, quam turpis est!
Unde non iniuria tragicus exclamat:
῏Ω δόξα, δόξα, μυρίοισι δὴ βροτῶν
οὐδὲν γεγῶσι βίοτον ὤγκωσας μέγαν.
Plures enim magnum saepe nomen falsis vulgi opinionibus abstulerunt; quo quid turpius excogitari potest?
Nam qui falso praedicantur, suis ipsi necesse est laudibus erubescant.
Quae si etiam meritis conquisita sit, quid tamen sapientis adiecerit conscientiae qui bonum suum non populari rumore, sed conscientiae veritate metitur?
Quod si hoc ipsum propagasse nomen pulchrum videtur, consequens est ut foedum non extendisse iudicetur.
Sed cum, uti paulo ante disserui, plures gentes esse necesse sit ad quas unius fama hominis nequeat pervenire, fit ut quem tu aestimas esse gloriosum, pro maxima1 parte terrarum videatur inglorius.
1. Variant reading: “proxima”.
Inter haec vero popularem gratiam ne commemoratione quidem dignam puto, quae nec iudicio provenit nec umquam firma perdurat.
Iam vero quam sit inane quam futtile nobilitatis nomen, quis non videat?
Quae si ad claritudinem refertur, aliena est.
Videtur namque esse nobilitas quaedam de meritis veniens laus parentum.
Quod si claritudinem praedicatio facit, illi sint clari necesse est qui praedicantur.
Quare splendidum te, si tuam non habes, aliena claritudo non efficit.
Quod si quid est in nobilitate bonum, id esse arbitror solum, ut inposita nobilibus necessitudo videatur ne a maiorum virtute degeneret.
CPh lat 524 A.D. III 6c – lat 524 A.D.
VI.
Omne hominum genus in terris simili surgit ab ortu.
Unus enim rerum pater est, unus cuncta ministrat.
Ille dedit Phoebo radios dedit et cornua lunae,
Ille homines etiam terris dedit ut sidera caelo,
Hic clausit membris animos celsa sede petitos.
Mortales igitur cunctos edit nobile germen.
Quid genus et proavos strepitis? Si primordia vestra
Auctoremque deum spectes, nullus degener exstat,
Ni vitiis peiora fovens proprium deserat ortum.
CPh lat 524 A.D. III,7p – lat 524 A.D.
VII.
Quid autem de corporis voluptatibus loquar,
quarum appetentia quidem plena est anxietatis; satietas vero poenitentiae?
Quantos illae morbos, quam intolerabiles dolores quasi quendam fructum nequitiae fruentium solent referre corporibus!
Quarum motus quid habeat iucunditatis, ignoro.
Tristes vero esse voluptatum exitus, quisquis reminisci libidinum suarum volet, intelleget.
Quae si beatos explicare possunt, nihil causae est quin pecudes quoque beatae esse dicantur quarum omnis ad explendam corporalem lacunam festinat intentio.
Honestissima quidem coniugis foret liberorumque iucunditas, sed nimis e natura dictum est nescio quem filios invenisse tortorem;
quorum quam sit mordax quaecumque condicio, neque alias expertum te neque nunc anxium necesse est admonere.
In quo Euripidis mei sententiam probo, qui carentem liberis infortunio dixit esse felicem.
CPh lat 524 A.D. III 7c – lat 524 A.D.
VII.
Habet hoc uoluptas omnis,
Stimulis agit fruentes
Apiumque par volantum
Ubi grata mella fudit,
Fugit et nimis tenaci
Ferit icta corda morsu.
CPh lat 524 A.D. III,8p – lat 524 A.D.
VIII.
Nihil igitur dubium est quin hae ad beatitudinem viae devia quaedam sint
nec perducere quemquam eo valeant ad quod se perducturas esse promittunt.
Quantis vero implicitae malis sint, brevissime monstrabo.
Quid enim? Pecuniamne congregare conaberis? Sed eripies habenti.
Dignitatibus fulgere velis?
Danti supplicabis et qui praeire ceteros honore cupis, poscendi humilitate uilesces.
Potentiamne desideras?
Subiectorum insidiis obnoxius periculis subiacebis.
Gloriam petas?
Sed per aspera quaeque distractus securus esse desistis.
Voluptariam vitam degas?
Sed quis non spernat atque abiciat vilissimae fragilissimaeque rei corporis seruum?
Iam vero qui bona prae se corporis ferunt, quam exigua, quam fragili possessione nituntur!
Num enim elephantos mole, tauros robore superare poteritis, num tigres velocitate praeibitis?
Respicite caeli spatium, firmitudinem, celeritatem et aliquando desinite vilia mirari.
Quod quidem caelum non his potius est quam sua qua regitur ratione mirandum.
Formae vero nitor ut rapidus est, ut velox et vernalium florum mutabilitate fugacior!
Quod si, ut Aristoteles ait, Lynceis oculis homines uterentur, ut eorum visus obstantia penetraret, nonne introspectis visceribus illud Alcibiadis superficie pulcherrimum corpus turpissimum videretur?
Igitur te pulchrum videri non tua natura sed oculorum spectantium reddit infirmitas.
Sed aestimate quam vultis nimio corporis bona, dum sciatis hoc quodcumque miramini triduanae febris igniculo posse dissolui!
Ex quibus omnibus illud redigere in summam licet,
quod haec quae nec praestare quae pollicentur bona possunt nec omnium bonorum congregatione perfecta sunt, ea nec ad beatitudinem quasi quidam calles ferunt nec beatos ipsa perficiunt.
CPh lat 524 A.D. III 8c – lat 524 A.D.
VIII.
Eheu quae miseros tramite devios
Abducit ignorantia!
Non aurum in uiridi quaeritis arbore
Nec uite gemmas carpitis,
Non altis laqueos montibus abditis
Ut pisce ditetis dapes
Nec uobis capreas si libeat sequi,
Tyrrhena captatis uada.
Ipsos quin etiam fluctibus abditos
Norunt recessus aequoris,
Quae gemmis niueis unda feracior
Vel quae rubentis purpurae
Nec non quae tenero pisce uel asperis
Praestent echinis litora.
Sed quonam lateat quod cupiunt bonum,
Nescire caeci sustinent,
Et quod stelliferum trans abiit polum,
Tellure demersi petunt.
Quid dignum stolidis mentibus inprecer?
Opes honores ambiant;
Et cum falsa graui mole parauerint,
Tum uera cognoscant bona.
CPh lat 524 A.D. III,9p – lat 524 A.D.
IX.
“Hactenus mendacis formam felicitatis ostendisse suffecerit, quam si perspicaciter intueris, ordo est deinceps quae sit uera monstrare.”
“Atqui uideo,” inquam, “nec opibus sufficientiam nec regnis potentiam nec reuerentiam dignitatibus nec celebritatem gloria nec laetitiam uoluptatibus posse contingere.”
“An etiam causas, cur id ita sit, deprehendisti?”
“Tenui quidem ueluti rimula mihi uideor intueri, sed ex te apertius cognoscere malim.”
“Atqui promptissima ratio est.
Quod enim simplex est indiuisumque natura, id error humanus separat et a uero atque perfecto ad falsum imperfectumque traducit.
An tu arbitraris quod nihilo indigeat egere potentia?”
“Minime,” inquam.
“Recte tu quidem.
Nam si quid est quod in ulla re inbecillioris ualentiae sit, in hac praesidio necesse est egeat alieno.”
“Ita est,” inquam.
“Igitur sufficientiae potentiaeque una est eademque natura.”
“Sic uidetur.”
“Quod uero huiusmodi sit, spernendumne esse censes an contra rerum omnium ueneratione dignissimum?”
“At hoc,” inquam, “ne dubitari quidem potest.”
“Addamus igitur sufficientiae potentiaeque reuerentiam, ut haec tria unum esse iudicemus.”
“Addamus, si quidem uera uolumus confiteri.”
“Quid uero,” inquit, “obscurumne hoc atque ignobile censes esse an omni celebritate clarissimum?
Considera uero, ne quod nihilo indigere, quod potentissimum, quod honore dignissimum esse concessum est, egere claritudine quam sibi praestare non possit atque ob id aliqua ex parte uideatur abiectius.”
“Non possum,” inquam, “quin hoc uti est ita etiam celeberrimum esse confitear.”
“Consequens igitur est ut claritudinem superioribus tribus nihil differre fateamur.”
“Consequitur,” inquam.
“Quod igitur nullius egeat alieni, quod suis cuncta uiribus possit, quod sit clarum atque reuerendum, nonne hoc etiam constat esse laetissimum?”
“Sed unde huic,” inquam, “tali maeror ullus obrepat ne cogitare quidem possum; quare plenum esse laetitiae, si quidem superiora manebunt, necesse est confiteri.”
“Atqui illud quoque per eadem necessarium est sufficientiae, potentiae, claritudinis, reuerentiae, iucunditatis nomina quidem esse diuersa, nullo modo uero discrepare substantiam.”
“Necesse est,” inquam.
“Hoc igitur quod est unum simplexque natura, prauitas humana dispertit et dum rei quae partibus caret partem conatur adipisci, nec portionem quae nulla est nec ipsam quam minime affectat assequitur.”
“Quonam,” inquam, “modo?”
“Qui diuitias,” inquit, “petit penuriae fuga, de potentia nihil laborat, uilis obscurusque esse mauult, multas etiam sibi naturales quoque subtrahit uoluptates, ne pecuniam quam parauit amittat.
Sed hoc modo ne sufficientia quidem contingit ei quem ualentia deserit, quem molestia pungit, quem uilitas abicit, quem recondit obscuritas.
Qui uero solum posse desiderat, profligat opes, despicit uoluptates honoremque potentia carentem gloriam quoque nihili pendit.
Sed hunc quoque quam multa deficiant uides.
Fit enim ut aliquando necessariis egeat, ut anxietatibus mordeatur cumque haec depellere nequeat, etiam id quod maxime petebat potens esse desistat.
Similiter ratiocinari de honoribus, gloria, uoluptatibus licet.
Nam cum unumquodque horum idem quod cetera sit, quisquis horum aliquid sine ceteris petit, ne illud quidem quod desiderat apprehendit.”
“Quid igitur?” inquam.
“Si qui cuncta simul cupiat adipisci, summam quidem ille beatitudinis uelit.
Sed num in his eam reperiet, quae demonstrauimus id quod pollicentur non posse conferre?”
“Minime,” inquam.
“In his igitur quae singula quaedam expetendorum praestare creduntur, beatitudo nullo modo uestiganda est.”
“Fateor,” inquam, “et hoc nihil dici uerius potest.”
“Habes igitur,” inquit, “et formam falsae felicitatis et causas.
Deflecte nunc in aduersum mentis intuitum; ibi enim ueram quam promisimus statim uidebis.”
“Atqui haec,” inquam, “uel caeco perspicua est eamque tu paulo ante monstrasti, dum falsae causas aperire conaris.
Nam nisi fallor ea uera est et perfecta felicitas quae sufficientem, potentem, reuerendum, celebrem laetumque perficiat.
Atque ut me interius animaduertisse cognoscas, quae unum horum, quoniam idem cuncta sunt, ueraciter praestare potest hanc esse plenam beatitudinem sine ambiguitate cognosco.”
“O te alumne hac opinione felicem, si quidem hoc,” inquit, “adieceris….”
“Quidnam?” inquam.
“Essene aliquid in his mortalibus caducisque rebus putas quod huiusmodi statum possit afferre?”
“Minime,” inquam, “puto idque a te, nihil ut amplius desideretur, ostensum est.”
“Haec igitur uel imagines ueri boni uel inperfecta quaedam bona dare mortalibus uidentur, uerum autem atque perfectum bonum conferre non possunt.”
“Assentior,” inquam.
“Quoniam igitur agnouisti quae uera illa sit, quae autem beatitudinem mentiantur, nunc superest ut unde ueram hanc petere possis agnoscas.”
“Id quidem,” inquam, “iam dudum uehementer exspecto.”
“Sed cum, ut in Timaeo Platoni,” inquit, “nostro placet, in minimis quoque rebus diuinum praesidium debeat implorari, quid nunc faciendum censes, ut illius summi boni sedem reperire mereamur?”
“Inuocandum,” inquam, “rerum omnium patrem, quo praetermisso nullum rite fundatur exordium.”
“Recte,” inquit, ac simul ita modulata est.
CPh lat 524 A.D. III 9c – lat 524 A.D.
IX.
“O qui perpetua mundum ratione gubernas
Terrarum caelique sator qui tempus ab aeuo
Ire iubes stabilisque manens das cuncta moueri.
Quem non externae pepulerunt fingere causae
Materiae fluitantis opus, uerum insita summi
Forma boni liuore carens, tu cuncta superno
Ducis ab exemplo, pulchrum pulcherrimus ipse
Mundum mente gerens similique in imagine formans
Perfectasque iubens perfectum absoluere partes.
Tu numeris elementa ligas ut frigora flammis
Arida conueniant liquidis, ne purior ignis
Euolet aut mersas deducant pondera terras.
Tu triplicis mediam naturae cuncta mouentem
Conectens animam per consona membra resoluis.
Quae cum secta duos motum glomerauit in orbes,
In semet reditura meat mentemque profundam
Circuit et simili conuertit imagine caelum.
Tu causis animas paribus uitasque minores
Prouehis et leuibus sublimes curribus aptans
In caelum terramque seris quas lege benigna
Ad te conuersas reduci facis igne reuerti.
Da pater augustam menti conscendere sedem,
Da fontem lustrare boni, da luce reperta
In te conspicuos animi defigere uisus.
Dissice terrenae nebulas et pondera molis
Atque tuo splendore mica! Tu namque serenum,
Tu requies tranquilla piis, te cernere finis,
Principium, uector, dux, semita, terminus idem.
CPh lat 524 A.D. III,10p – lat 524 A.D.
X.
Quoniam igitur quae sit imperfecti, quae etiam perfecti boni forma uidisti, nunc demonstrandum reor quonam haec felicitatis perfectio constituta sit.
In quo illud primum arbitror inquirendum, an aliquod huiusmodi bonum quale paulo ante definisti in rerum natura possit exsistere, ne nos praeter rei subiectae veritatem cassa cogitationis imago decipiat.
Sed quin exsistat sitque hoc ueluti quidam omnium fons bonorum negari nequit.
Omne enim quod inperfectum esse dicitur, id inminutione perfecti inperfectum esse perhibetur.
Quo fit, ut si in quolibet genere inperfectum quid esse uideatur, in eo perfectum quoque aliquid esse necesse sit.
Etenim perfectione sublata, unde illud quod inperfectum perhibetur exstiterit ne fingi quidem potest.
Neque enim ab deminutis inconsummatisque natura rerum coepit exordium, sed ab integris absolutisque procedens in haec extrema atque effeta dilabitur.
Quod si, uti paulo ante monstrauimus, est quaedam boni fragilis inperfecta felicitas, esse aliquam solidam perfectamque non potest dubitari.”
“Firmissime,” inquam, “uerissimeque conclusum est.”
“Quo uero,” inquit, “habitet, ita considera.
Deum rerum omnium principem bonum esse communis humanorum conceptio probat animorum.
Nam cum nihil deo melius excogitari queat, id quo melius nihil est bonum esse quis dubitet?
Ita uero bonum esse deum ratio demonstrat, ut perfectum quoque in eo bonum esse conuincat.
Nam ni tale sit, rerum omnium princeps esse non poterit.
Erit enim eo praestantius aliquid perfectum possidens bonum, quod hoc prius atque antiquius esse uideatur; omnia namque perfecta minus integris priora esse claruerunt.
Quare ne in infinitum ratio prodeat, confitendum est summum deum summi perfectique boni esse plenissimum.
Sed perfectum bonum ueram esse beatitudinem constituimus; ueram igitur beatitudinem in summo deo sitam esse necesse est.”
“Accipio,” inquam, “nec est quod contradici ullo modo queat.”
“Sed quaeso,” inquit, “te uide quam id sancte atque inuiolabiliter probes quod boni summi summum deum diximus esse plenissimum.”
“Quonam,” inquam, “modo?”
“Ne hunc rerum omnium patrem illud summum bonum quo plenus esse perhibetur uel extrinsecus accepisse uel ita naturaliter habere praesumas, quasi habentis dei habitaeque beatitudinis diuersam cogites esse substantiam.
Nam si extrinsecus acceptum putes, praestantius id quod dederit ab eo quod acceperit existimare possis.
Sed hunc esse rerum omnium praecellentissimum dignissime confitemur.
Quod si natura quidem inest, sed est ratione diuersum, cum de rerum principe loquamur deo, fingat qui potest: quis haec diuersa coniunxerit?
Postremo quod a qualibet re diuersum est, id non est illud a quo intellegitur esse diuersum.
Quare quod a summo bono diuersum est sui natura, id summum bonum non est–quod nefas est de eo cogitare quo nihil constat esse praestantius.
Omnino enim nullius rei natura suo principio melior poterit exsistere, quare quod omnium principium sit, id etiam sui substantia summum esse bonum uerissima ratione concluserim.”
“Rectissime,” inquam.
“Sed summum bonum beatitudinem esse concessum est.”
“Ita est,” inquam.
“Igitur,” inquit, “deum esse ipsam beatitudinem necesse est confiteri.”
“Nec propositis,” inquam, “prioribus refragari queo et illis hoc inlatum consequens esse perspicio.”
“Respice,” inquit, “an hinc quoque idem firmius approbetur, quod duo summa bona quae a se diuersa sint esse non possunt.
Etenim quae discrepant bona, non esse alterum quod sit alterum liquet; quare neutrum poterit esse perfectum, cum alterutri alterum deest.
Sed quod perfectum non sit, id summum non esse manifestum est; nullo modo igitur quae summa sunt bona ea possunt esse diuersa.
Atqui et beatitudinem et deum summum bonum esse collegimus; quare ipsam necesse est summam esse beatitudinem quae sit summa diuinitas.”
“Nihil,” inquam, “nec reapse uerius nec ratiocinatione firmius nec deo dignius concludi potest.”
“Super haec,” inquit, “igitur ueluti geometrae solent demonstratis propositis aliquid inferre quae porismata ipsi uocant, ita ego quoque tibi ueluti corollarium dabo.
Nam quoniam beatitudinis adeptione fiunt homines beati, beatitudo uero est ipsa diuinitas, diuinitatis adeptione beatos fieri manifestum est: sed uti iustitiae adeptione iusti, sapientiae sapientes fiunt, ita diuinitatem adeptos deos fieri simili ratione necesse est.
Omnis igitur beatus deus, sed natura quidem unus; participatione uero nihil prohibet esse quam plurimos.”
“Et pulchrum,” inquam, “hoc atque pretiosum, siue porisma siue corollarium uocari mauis.”
“Atqui hoc quoque pulchrius nihil est, quod his annectendum esse ratio persuadet.”
“Quid?” inquam.
“Cum multa,” inquit, “beatitudo continere uideatur, utrumne haec omnia unum ueluti corpus beatitudinis quadam partium uarietate coniungant an sit eorum aliquid quod beatitudinis substantiam compleat, ad hoc uero cetera referantur?”
“Vellem,” inquam, “id ipsarum rerum commemoratione patefaceres.”
“Nonne,” inquit, “beatitudinem bonum esse censemus?”
“Ac summum quidem,” inquam.
“Addas,” inquit, “hoc omnibus licet.
Nam eadem sufficientia summa est, eadem summa potentia, reuerentia quoque, claritas ac uoluptas beatitudo esse iudicatur.
Quid igitur?
Haecine omnia bonum–sufficientia potentia ceteraque–ueluti quaedam beatitudinis membra sunt an ad bonum ueluti ad uerticem cuncta referuntur?”
“Intellego,” inquam, “quid inuestigandum proponas, sed quid constituas audire desidero.”
“Cuius discretionem rei sic accipe.
Si haec omnia beatitudinis membra forent, a se quoque inuicem discreparent.
Haec est enim partium natura ut unum corpus diuersa componant.
Atqui haec omnia idem esse monstrata sunt; minime igitur membra sunt.
Alioquin ex uno membro beatitudo uidebitur esse coniuncta–quod fieri nequit.”
“Id quidem,” inquam, “dubium non est, sed id quod restat exspecto.”
“Ad bonum uero cetera referri palam est.
Idcirco enim sufficientia petitur quoniam bonum esse iudicatur, idcirco potentia quoniam id quoque esse creditur bonum; idem de reuerentia, claritudine, iucunditate coniectare licet.
Omnium igitur expetendorum summa atque causa bonum est.
Quod enim neque re neque similitudine ullum in se retinet bonum, id expeti nullo modo potest.
Contraque etiam quae natura bona non sunt, tamen si esse uideantur, quasi uere bona sint appetuntur.
Quo fit uti summa, cardo atque causa expetendorum omnium bonitas esse iure credatur.
Cuius uero causa quid expetitur, id maxime uidetur optari, ueluti si salutis causa quispiam uelit equitare, non tam equitandi motum desiderat quam salutis effectum.
Cum igitur omnia boni gratia petantur, non illa potius quam bonum ipsum desideratur ab omnibus.
Sed propter quod cetera optantur, beatitudinem esse concessimus; quare sic quoque sola quaeritur beatitudo.
Ex quo liquido apparet ipsius boni et beatitudinis unam atque eandem esse substantiam.”
“Nihil uideo cur dissentire quispiam possit.”
“Sed deum ueramque beatitudinem unum atque idem esse monstrauimus.”
“Ita,” inquam.
“Securo igitur concludere licet dei quoque in ipso bono nec usquam alio sitam esse substantiam.
CPh lat 524 A.D. III 10c – lat 524 A.D.
X.
Huc omnes pariter uenite capti
Quos fallax ligat improbis catenis
Terrenas habitans libido mentes,
Haec erit uobis requies laborum,
Hic portus placida manens quiete,
Hoc patens unum miseris asylum,
Non quidquid Tagus aureis harenis
Donat aut Hermus rutilante ripa
Aut Indus calido propinquus orbi
Candidis miscens uirides lapillos,
Inlustrent aciem magisque caecos
In suas condunt animos tenebras.
Hoc quidquid placet excitatque mentes,
Infimis tellus aluit cauernis;
Splendor quo regitur uigetque caelum,
Vitat obscuras animae ruinas.
Hanc quisquis poterit notare lucem,
Candidos Phoebi radios negabit.”
CPh lat 524 A.D. III,11p – lat 524 A.D.
XI.
“Assentior,” inquam, “cuncta enim firmissimis nexa rationibus constant.”
Tum illa, “Quanti,” inquit, “aestimabis, si bonum ipsum quid sit agnoueris?”
“Infinito,” inquam, “si quidem mihi pariter deum quoque qui bonum est continget agnoscere.”
“Atqui hoc uerissima,” inquit, “ratione patefaciam, maneant modo quae paulo ante conclusa sunt.”
“Manebunt.”
“Nonne,” inquit, “monstrauimus ea quae appetuntur pluribus idcirco uera perfectaque bona non esse quoniam a se inuicem discreparent cumque alteri abesset alterum, plenum absolutumque bonum afferre non posse?
Tum autem uerum bonum fieri cum in unam ueluti formam atque efficientiam colliguntur, ut quae sufficientia est, eadem sit potentia, reuerentia, claritas atque iucunditas, nisi uero unum atque idem omnia sint, nihil habere quo inter expetenda numerentur?”
“Demonstratum,” inquam, “nec dubitari ullo modo potest.”
“Quae igitur cum discrepant minime bona sunt, cum uero unum esse coeperint, bona fiunt; nonne haec ut bona sint, unitatis fieri adeptione contingit?”
“Ita,” inquam, “uidetur.”
“Sed omne quod bonum est boni participatione bonum esse concedis an minime?”
“Ita est.”
“Oportet igitur idem esse unum atque bonum simili ratione concedas; eadem namque substantia est eorum quorum naturaliter non est diuersus effectus.”
“Negare,” inquam, “nequeo.”
“Nostine igitur,” inquit, “omne quod est tam diu manere atque subsistere quam diu sit unum, sed interire atque dissolui pariter atque unum destiterit?”
“Quonam modo?”
“Vt in animalibus,” inquit, “cum in unum coeunt ac permanent anima corpusque, id animal uocatur; cum uero haec unitas utriusque separatione dissoluitur, interire nec iam esse animal liquet.
Ipsum quoque corpus cum in una forma membrorum coniunctione permanet, humana uisitur species; at si distributae segregataeque partes corporis distraxerint unitatem, desinit esse quod fuerat.
Eoque modo percurrenti cetera procul dubio patebit subsistere unumquodque, dum unum est, cum uero unum esse desinit, interire.”
“Consideranti,” inquam, “mihi plura minime aliud uidetur.”
“Estne igitur,” inquit, “quod in quantum naturaliter agat relicta subsistendi appetentia uenire ad interitum corruptionemque desideret?”
“Si animalia,” inquam, “considerem quae habent aliquam uolendi nolendique naturam, nihil inuenio quod nullis extra cogentibus abiciant manendi intentionem et ad interitum sponte festinent.
Omne namque animal tueri salutem laborat, mortem uero perniciemque deuitat.
Sed quid de herbis arboribusque, quid de inanimatis omnino consentiam rebus prorsus dubito.”
“Atqui non est quod de hoc quoque possis ambigere, cum herbas atque arbores intuearis primum sibi conuenientibus innasci locis, ubi quantum earum natura queat cito exarescere atque interire non possint.
Nam aliae quidem campis aliae montibus oriuntur, alias ferunt paludes, aliae saxis haerent, aliarum fecundae sunt steriles harenae, quas si in alia quispiam loca transferre conetur, arescant.
Sed dat cuique natura quod conuenit et ne, dum manere possunt, intereant, elaborat.
Quid quod omnes uelut in terras ore demerso trahunt alimenta radicibus ac per medullas robur corticemque diffundunt?
Quid quod mollissimum quidque, sicuti medulla est, interiore semper sede reconditur, extra uero quadam ligni firmitate, ultimus autem cortex aduersum caeli intemperiem quasi mali patiens defensor opponitur?
Iam uero quanta est naturae diligentia, ut cuncta semine multiplicato propagentur!
Quae omnia non modo ad tempus manendi uerum generatim quoque quasi in perpetuum permanendi ueluti quasdam machinas esse quis nesciat?
Ea etiam quae inanimata esse creduntur nonne quod suum est quaeque simili ratione desiderant?
Cur enim flammas quidem sursum leuitas uehit, terras uero deorsum pondus deprimit, nisi quod haec singulis loca motionesque conueniunt?
Porro autem quod cuique consentaneum est, id unumquodque conseruat, sicuti ea quae sunt inimica corrumpunt.
Iam uero quae dura sunt ut lapides, adhaerent tenacissime partibus suis et ne facile dissoluantur resistunt.
Quae uero liquentia ut aer atque aqua, facile quidem diuidentibus cedunt, sed cito in ea rursus a quibus sunt abscisa relabuntur, ignis uero omnem refugit sectionem.
Neque nunc nos de uoluntariis animae cognoscentis motibus, sed de naturali intentione tractamus, sicuti est quod acceptas escas sine cogitatione transigimus, quod in somno spiritum ducimus nescientes; nam ne in animalibus quidem manendi amor ex animae uoluntatibus, uerum ex naturae principiis uenit.
Nam saepe mortem cogentibus causis quam natura reformidat uoluntas amplectitur, contraque illud quo solo mortalium rerum durat diuturnitas gignendi opus, quod natura semper appetit, interdum coercet uoluntas.
Adeo haec sui caritas non ex animali motione sed ex naturali intentione procedit.
Dedit enim prouidentia creatis a se rebus hanc uel maximam manendi causam ut quoad possunt naturaliter manere desiderent; quare nihil est quod ullo modo queas dubitare cuncta quae sunt appetere naturaliter constantiam permanendi, deuitare perniciem.”
“Confiteor,” inquam, “nunc me indubitato cernere quae dudum incerta uidebantur.”
“Quod autem,” inquit, “subsistere ac permanere petit, id unum esse desiderat; hoc enim sublato ne esse quidem cuiquam permanebit.”
“Verum est,” inquam.
“Omnia igitur,” inquit, “unum desiderant.”
Consensi.
“Sed unum id ipsum monstrauimus esse quod bonum.”
“Ita quidem.”
“Cuncta igitur bonum petunt, quod quidem ita describas licet: ipsum bonum esse quod desideretur ab omnibus.”
“Nihil,” inquam, “uerius excogitari potest.
Nam uel ad nihil unum cuncta referuntur et uno ueluti uertice destituta sine rectore fluitabunt, aut si quid est ad quod uniuersa festinent, id erit omnium summum bonorum.”
Et illa: “Nimium,” inquit, “o alumne laetor, ipsam enim mediae ueritatis notam mente fixisti.
Sed in hoc patuit tibi quod ignorare te paulo ante dicebas.”
“Quid?” inquam.
“Quis esset,” inquit, “rerum omnium finis.
Is est enim profecto, quod desideratur ab omnibus, quod quia bonum esse collegimus, oportet rerum omnium finem bonum esse fateamur.
CPh lat 524 A.D. III 11c – lat 524 A.D.
XI.
Quisquis profunda mente uestigat uerum
Cupitque nullis ille deuiis falli,
In se reuoluat intimi lucem uisus
Longosque in orbem cogat inflectens motus
Animumque doceat quidquid extra molitur
Suis retrusum possidere thesauris.
Dudum quod atra texit erroris nubes
Lucebit ipso perspicacius Phoebo.
Non omne namque mente depulit lumen
Obliuiosam corpus inuehens molem.
Haeret profecto semen introrsum ueri
Quod excitatur uentilante doctrina.
Nam cur rogati sponte recta censetis,
Ni mersus alto uiueret fomes corde?
Quod si Platonis Musa personat uerum,
Quod quisque discit immemor recordatur.”
CPh lat 524 A.D. III,12p – lat 524 A.D.
XII.
Tum ego: “Platoni,” inquam, “vehementer assentior, nam me horum iam secundo commemoras, primum quod memoriam corporea contagione, dehinc cum maeroris mole pressus amisi.”
Tum illa: “Si priora,” inquit, “concessa respicias, ne illud quidem longius aberit quin recorderis quod te dudum nescire confessus es.”
“Quid?” inquam.
“Quibus,” ait illa, “gubernaculis mundus regatur.”
“Memini,” inquam, “me inscitiam meam fuisse confessum, sed quid afferas, licet iam prospiciam, planius tamen ex te audire desidero.”
“Mundum,” inquit, “hunc deo regi paulo ante minime dubitandum putabas.”
“Ne nunc quidem arbitror,” inquam, “nec umquam dubitandum putabo quibusque in hoc rationibus accedam breuiter exponam.
Mundus hic ex tam diuersis contrariisque partibus in unam formam minime conuenisset, nisi unus esset qui tam diuersa coniungeret.
Coniuncta uero naturarum ipsa diuersitas inuicem discors dissociaret atque diuelleret, nisi unus esset qui quod nexuit contineret.
Non tam uero certus naturae ordo procederet nec tam dispositos motus locis, temporibus, efficientia, spatiis, qualitatibus explicarent, nisi unus esset qui has mutationum uarietates manens ipse disponeret.
Hoc quidquid est quo condita manent atque agitantur, usitato cunctis uocabulo deum nomino.”
Tum illa: “Cum haec,” inquit, “ita sentias, paruam mihi restare operam puto ut felicitatis compos patriam sospes reuisas.
Sed quae proposuimus intueamur.
Nonne in beatitudine sufficientiam numerauimus deumque beatitudinem ipsam esse consensimus?”
“Ita quidem.”
“Et ad mundum igitur,” inquit, “regendum nullis extrinsecus adminiculis indigebit; alioquin si quo egeat, plenam sufficientiam non habebit.”
“Id,” inquam, “ita est necessarium.”
“Per se igitur solum cuncta disponit.”
“Negari,” inquam, “nequit.”
“Atqui deus ipsum bonum esse monstratus est.”
“Memini,” inquam.
“Per bonum igitur cuncta disponit, si quidem per se regit omnia quem bonum esse consensimus et hic est ueluti quidam clauus atque gubernaculum quo mundana machina stabilis atque incorrupta seruatur.”
“Vehementer assentior,” inquam, “et id te paulo ante dicturam tenui licet suspicione prospexi.”
“Credo;” inquit, “iam enim ut arbitror uigilantius ad cernenda uera oculos deducis.
Sed quod dicam non minus ad contuendum patet.”
“Quid?” inquam.
“Cum deus,” inquit, “omnia bonitatis clauo gubernare iure credatur eademque omnia sicuti docui ad bonum naturali intentione festinent, num dubitari potest quin uoluntaria regantur seque ad disponentis nutum ueluti conuenientia contemperataque rectori sponte conuertant?”
“Ita,” inquam, “necesse est; nec beatum regimen esse uideretur, si quidem detrectantium iugum foret, non obtemperantium salus.”
“Nihil est igitur quod naturam seruans deo contraire conetur.”
“Nihil,” inquam.
“Quod si conetur,” ait, “num tandem proficiet quidquam aduersus eum quem iure beatitudinis potentissimum esse concessimus?”
“Prorsus,” inquam, “nihil ualeret.”
“Non est igitur aliquid quod summo huic bono uel uelit uel possit obsistere.”
“Non,” inquam, “arbitror.”
“Est igitur summum,” inquit, “bonum quod regit cuncta fortiter suauiterque disponit.”
Tum ego: “Quam,” inquam, “me non modo ea quae conclusa est summa rationum, uerum multo magis haec ipsa quibus uteris uerba delectant, ut tandem aliquando stultitiam magna lacerantem sui pudeat.”
“Accepisti,” inquit, “in fabulis lacessentes caelum Gigantas; sed illos quoque, uti condignum fuit, benigna fortitudo disposuit.
Sed uisne rationes ipsas inuicem collidamus?
Forsitan ex huiusmodi conflictatione pulchra quaedam ueritatis scintilla dissiliat.”
“Tuo,” inquam, “arbitratu.”
“Deum,” inquit, “esse omnium potentem nemo dubitauerit.”
“Qui quidem,” inquam, “mente consistat, nullus prorsus ambigat.”
“Qui uero est,” inquit, “omnium potens, nihil est quod ille non possit.”
“Nihil,” inquam.
“Num igitur deus facere malum potest?”
“Minime,” inquam.
“Malum igitur,” inquit, “nihil est, cum id facere ille non possit, qui nihil non potest.”
“Ludisne,” inquam, “me inextricabilem labyrinthum rationibus texens, quae nunc quidem qua egrediaris introeas, nunc uero quo introieris egrediare, an mirabilem quendam diuinae simplicitatis orbem complicas?
Etenim paulo ante beatitudine incipiens eam summum bonum esse dicebas quam in summo deo sitam loquebare.
Ipsum quoque deum summum esse bonum plenamque beatitudinem disserebas; ex quo neminem beatum fore nisi qui pariter deus esset quasi munusculum dabas.
Rursus ipsam boni formam dei ac beatitudinis loquebaris esse substantiam ipsumque unum id ipsum esse bonum docebas quod ab omni rerum natura peteretur.
Deum quoque bonitatis gubernaculis uniuersitatem regere disputabas uolentiaque cuncta parere nec ullam mali esse naturam.
Atque haec nullis extrinsecus sumptis sed ex altero altero fidem trahente insitis domesticisque probationibus explicabas.”
Tum illa: “Minime,” inquit, “ludimus remque omnium maximam dei munere quem dudum deprecabamur exegimus.
Ea est enim diuinae forma substantiae ut neque in externa dilabatur nec in se externum aliquid ipsa suscipiat, sed, sicut de ea Parmenides ait: Πάντοθεν εὐκύκλου σφαίρης ἐναλίγκον ὄγκῳ, rerum orbem mobilem rotat, dum se immobilem ipsa conseruat.
Quod si rationes quoque non extra petitas sed intra rei quam tractabamus ambitum collocatas agitauimus, nihil est quod admirere, cum Platone sanciente didiceris cognatos de quibus loquuntur rebus oportere esse sermones.
CPh lat 524 A.D. III 12c – lat 524 A.D.
XII.
Felix qui potuit boni
Fontem uisere lucidum,
Felix qui potuit grauis
Terrae soluere uincula.
Quondam funera coniugis
Vates Threicius gemens
Postquam flebilibus modis
Siluas currere mobiles,
Amnes stare coegerat,
Iunxitque intrepidum latus
Saeuis cerua leonibus,
Nec uisum timuit lepus
Iam cantu placidum canem,
Cum flagrantior intima
Feruor pectoris ureret,
Nec qui cuncta subegerant
Mulcerent dominum modi,
Inmites superos querens
Infernas adiit domos.
Illic blanda sonantibus
Chordis carmina temperans
Quidquid praecipuis deae
Matris fontibus hauserat,
Quod luctus dabat impotens,
Quod luctum geminans amor,
Deflet Taenara commouens
Et dulci ueniam prece
Vmbrarum dominos rogat.
Stupet tergeminus nouo
Captus carmine ianitor,
Quae sontes agitant metu
Vltrices scelerum deae
Iam maestae lacrimis madent.
Non Ixionium caput
Velox praecipitat rota
Et longa site perditus
Spernit flumina Tantalus.
Vultur dum satur est modis,
Non traxit Tityi iecur.
Tandem, ‘Vincimur,’ arbiter
Vmbrarum miserans ait,
‘Donamus comitem uiro
Emptam carmine coniugem.
Sed lex dona coerceat,
Ne, dum Tartara liquerit,
Fas sit lumina flectere.’
Quis legem det amantibus?
Maior lex amor est sibi.
Heu, noctis prope terminos
Orpheus Eurydicen suam
Vidit, perdidit, occidit.
Vos haec fabula respicit
Quicumque in superum diem
Mentem ducere quaeritis.
Nam qui Tartareum in specus
Victus lumina flexerit,
Quidquid praecipuum trahit
Perdit, dum uidet inferos.”
ANICII MANLII SEVERINI BOETHII V.C. ET INL. EXCONS. ORD. PATRICII
PHILOSOPHIAE CONSOLATIONIS
LIBER TERTIVS EXPLICIT