Book 1 – The Consolation of Philosophy (Latin) | Boethius (ca. 523)

LIBER I. 

Ic. 

Carmina qui quondam studio florente peregi,
   Flebilis heu maestos cogor inire modos.

Ecce mihi lacerae dictant scribenda Camenae
   Et veris elegi fletibus ora rigant. 

Has saltem nullus potuit pervincere terror,
   Ne nostrum comites prosequerentur iter. 

Gloria felicis olim viridisque iuventae
   Solantur maesti nunc mea fata senis. 

Venit enim properata malis inopina senectus
   Et dolor aetatem iussit inesse suam. 

Intempestiui funduntur vertice cani
   Et tremit effeto corpore laxa cutis. 

Mors hominum felix quae se nec dulcibus annis
   Inserit et maestis saepe vocata venit. 

Eheu quam surda miseros avertitur aure
   Et flentes oculos claudere saeva negat. 

Dum levibus male fida bonis fortuna faveret,
   Paene caput tristis merserat hora meum. 

Nunc quia fallacem mutavit nubila vultum,
   Protrahit ingratas impia vita moras. 

Quid me felicem totiens iactastis amici?
   Qui cecidit, stabili non erat ille gradu. 

Ip. 

Haec dum mecum tacitus ipse reputarem querimoniamque lacrimabilem stili officio signarem, adstitisse mihi supra verticem uisa est mulier reuerendi admodum vultus, oculis ardentibus et ultra communem hominum valentiam perspicacibus colore vivido atque inexhausti vigoris, quamvis ita aevi plena foret ut nullo modo nostrae crederetur aetatis, statura discretionis ambiguae. 2  

2. Cf. Alfred.

Nam nunc quidem ad communem sese hominum mensuram cohibebat, nunc uero pulsare caelum summi verticis cacumine videbatur; quae cum altius caput extulisset, ipsum etiam caelum penetrabat respicientiumque hominum frustrabatur intuitum. 

Vestes erant tenuissimis filis subtili artificio, indissolubili materia perfectae quas, uti post eadem prodente cognovi, suis manibus ipsa texuerat. 

Quarum speciem, veluti fumosas imagines solet, caligo quaedam neglectae vetustatis obduxerat. 

Harum in extrema margine Π Graecum, in supremo vero Θ, legebatur intextum. 

Atque inter utrasque litteras in scalarum modum gradus quidam insigniti videbantur quibus ab inferiore ad superius elementum esset ascensus. 

Eandem tamen vestem violentorum quorundam sciderant manus et particulas quas quisque potuit abstulerant. 

Et dextera quidem eius libellos, sceptrum vero sinistra gestabat. 

Quae ubi poeticas Musas vidit nostro adsistentes toro fletibusque meis verba dictantes, commota paulisper ac torvis inflammata luminibus: 

“Quis,” inquit, “has scenicas meretriculas ad hunc aegrum permisit accedere quae dolores eius non modo nullis remediis foverent, verum dulcibus insuper alerent venenis? 

Hae sunt enim quae infructuosis affectuum spinis uberem fructibus rationis segetem necant hominumque mentes assuefaciunt morbo, non liberant. 

At si quem profanum, uti vulgo solitum vobis, blanditiae vestrae detraherent, minus moleste ferendum putarem; nihil quippe in eo nostrae operae laederentur. 

Hunc vero Eleaticis atque Academicis studiis innutritum? 

Sed abite potius Sirenes usque in exitium dulces meisque eum Musis curandum sanandumque relinquite.”

His ille chorus increpitus deiecit humi maestior vultum confessusque rubore verecundiam limen tristis excessit. 

At ego cuius acies lacrimis mersa caligaret nec dinoscere possem, quaenam haec esset mulier tam imperiosae auctoritatis, obstipui visuque in terram defixo quidnam deinceps esset actura, exspectare tacitus coepi. 

Tum illa propius accedens in extrema lectuli mei parte consedit meumque intuens vultum luctu gravem atque in humum maerore deiectum his versibus de nostrae mentis perturbatione conquesta est. 

II. 

Heu quam praecipiti mersa profundo
Mens hebet et propria luce relicta
Tendit in externas ire tenebras,
Terrenis quotiens flatibus aucta
Crescit in inmensum noxia cura. 

Hic quondam caelo liber aperto
Suetus in aetherios ire meatus
Cernebat rosei lumina solis,
Visebat gelidae sidera lunae
Et quaecumque vagos stella recursus
Exercet varios flexa per orbes,
Comprensam numeris victor habebat. 

Quin etiam causas unde sonora
Flamina sollicitent aequora ponti,
Quis volvat stabilem spiritus orbem
Vel cur hesperias sidus in undas
Casurum rutilo surgat ab ortu, 

Quid veris placidas temperet horas,
Ut terram roseis floribus ornet,
Quis dedit ut pleno fertilis anno
Autumnus gravidis influat uvis
Rimari solitus atque latentis
Naturae varias reddere causas, 

Nunc iacet effeto lumine mentis
Et pressus gravibus colla catenis
Declivemque gerens pondere vultum
Cogitur, heu, stolidam cernere terram. 

II. 

“Sed medicinae,” inquit, “tempus est quam querelae.” 

Tum vero totis in me intenta luminibus: “Tune ille es,” ait, “qui nostro quondam lacte nutritus nostris educatus alimentis in virilis animi robur evaseras? 

Atqui talia contuleramus arma quae nisi prior abiecisses, invicta te firmitate tuerentur. 

Agnoscisne me? 

Quid taces? 

Pudore an stupore siluisti? 

Mallem pudore, sed te, ut video, stupor oppressit.” 

Cumque me non modo tacitum sed elinguem prorsus mutumque vidisset, admovit pectori meo leniter manum et: 

“Nihil,” inquit, “pericli est; lethargum patitur communem inlusarum mentium morbum. 

Sui paulisper oblitus est; recordabitur facile, si quidem nos ante cognoverit. 

Quod ut possit, paulisper lumina eius mortalium rerum nube caligantia tergamus.” 

Haec dixit oculosque meos fletibus undantes contracta in rugam veste siccavit. 

III. 

Tunc me discussa liquerunt nocte tenebrae
Luminibusque prior rediit vigor, 

Vt, cum praecipiti glomerantur sidera Coro
   Nimbosisque polus stetit imbribus, 

Sol latet ac nondum caelo venientibus astris,
Desuper in terram nox funditur; 

Hanc si Threicio Boreas emissus ab antro
   Verberet et clausam reseret diem, 

Emicat ac subito vibratus lumine Phoebus
Mirantes oculos radiis ferit. 

III. 

Haud aliter tristitiae nebulis dissolutis hausi caelum et ad cognoscendam medicantis faciem mentem recepi. 

Itaque ubi in eam deduxi oculos intuitumque defixi, respicio nutricem meam cuius ab adulescentia laribus obversatus fueram Philosophiam. 

“Et quid,” inquam, “tu in has exilii nostri solitudines o omnium magistra virtutum supero cardine delapsa venisti? 

An ut tu quoque mecum rea falsis criminationibus agiteris? 

“An,” inquit illa, “te alumne desererem nec sarcinam quam mei nominis invidia sustulisti, communicato tecum labore partirer? 

Atqui Philosophiae fas non erat incomitatum relinquere iter innocentis; meam scilicet criminationem vererer et quasi novum aliquid acciderit, perhorrescerem? 

Nunc enim primum censes apud inprobos mores lacessitam periculis esse sapientiam? 

Nonne apud veteres quoque ante nostri Platonis aetatem magnum saepe certamen cum stultitiae temeritate certavimus eodemque superstite praeceptor eius Socrates iniustae victoriam mortis me adstante promeruit? 

Cuius hereditatem cum deinceps Epicureum vulgus ac Stoicum ceterique pro sua quisque parte raptum ire molirentur meque reclamantem renitentemque velut in partem praedae traherent, 

vestem quam meis texueram manibus, disciderunt abreptisque ab ea panniculis totam me sibi cessisse credentes abiere. 

In quibus quoniam quaedam nostri habitus vestigia videbantur, meos esse familiares inprudentia rata nonnullos eorum profanae multitudinis errore pervertit. 

Quod si nec Anaxagorae fugam nec Socratis venenum nec Zenonis tormenta quoniam sunt peregrina novisti, at Canios, at Senecas, at Soranos quorum nec pervetusta nec incelebris memoria est, scire potuisti. 

Quos nihil aliud in cladem detraxit nisi quod nostris moribus instituti studiis improborum dissimillimi videbantur. 

Itaque nihil est quod admirere, si in hoc vitae salo circumflantibus agitemur procellis, quibus hoc maxime propositum est pessimis displicere. 

Quorum quidem tametsi est numerosus exercitus, spernendus tamen est, quoniam nullo duce regitur, sed errore tantum temere ac passim lymphante raptatur. 

Qui si quando contra nos aciem struens valentior incubuerit, nostra quidem dux copias suas in arcem contrahit, illi vero circa diripiendas inutiles sarcinulas occupantur. 

At nos desuper inridemus vilissima rerum quaeque rapientes securi totius furiosi tumultus eoque vallo muniti quo grassanti stultitiae adspirare fas non sit. 

IV. 

Quisquis composito serenus aevo
Fatum sub pedibus egit superbum
Fortunamque tuens utramque rectus
Invictum potuit tenere vultum, 

Non illum rabies minaeque ponti
Versum funditus exagitantis aestum
Nec ruptis quotiens vagus caminis
Torquet fumificos Vesaevus ignes
Aut celsas soliti ferire turres
Ardentis via fulminis movebit. 

Quid tantum miseri saevos tyrannos
Mirantur sine viribus furentes? 

Nec speres aliquid nec extimescas,
Exarmaveris impotentis iram. 

At quisquis trepidus pavet vel optat,
Quod non sit stabilis suique iuris,
Abiecit clipeum locoque motus
Nectit qua valeat trahi catenam. 

IV. 

“Sentisne,” inquit, “haec atque animo inlabuntur tuo, an ὄνος λύρας? 

Quid fles, quid lacrimis manas? 

᾽Εχαύδα, μὴ κεῦθε νόῳ. 

Si operam medicantis exspectas, oportet vulnus detegas.” 

Tum ego collecto in vires animo: “Anne adhuc eget admonitione nec per se satis eminet fortunae in nos saevientis asperitas? 

Nihilne te ipsa loci facies movet? 

Haecine est bibliotheca, quam certissimam tibi sedem nostris in laribus ipsa delegeras? 

In qua mecum saepe residens de humanarum divinarumque rerum scientia disserebas? 

Talis habitus talisque vultus erat, cum tecum naturae secreta rimarer, cum mihi siderum vias radio describeres, cum mores nostros totiusque uitae rationem ad caelestis ordinis exempla formares? 

Haecine praemia referimus tibi obsequentes? 

Atqui tu hanc sententiam Platonis ore sanxisti: beatas fore res publicas, si eas vel studiosi sapientiae regerent vel earum rectores studere sapientiae contigisset. 

Tu eiusdem viri ore hanc sapientibus capessendae rei publicae necessariam causam esse monuisti, ne improbis flagitiosisque civibus urbium relicta gubernacula pestem bonis ac perniciem ferrent. 

Hanc igitur auctoritatem secutus quod a te inter secreta otia didiceram transferre in actum publicae administrationis optavi. 

Tu mihi et qui te sapientium mentibus inseruit deus conscii nullum me ad magistratum nisi commune bonorum omnium studium detulisse. 

Inde cum inprobis graves inexorabilesque discordiae et quod conscientiae libertas habet, pro tuendo iure spreta potentiorum semper offensio. 

Quotiens ego Conigastum in inbecilli cuiusque fortunas impetum facientem obvius excepi, 

quotiens Triguillam regiae praepositum domus ab incepta, perpetrata iam prorsus iniuria deieci, 

quotiens miseros quos infinitis calumniis inpunita barbarorum semper avaritia vexabat, obiecta periculis auctoritate protexi! 

Numquam me ab iure ad iniuriam quisquam detraxit. 

Provincialium fortunas tum privatis rapinis tum publicis vectigalibus pessumdari non aliter quam qui patiebantur indolui. 

Cum acerbae famis tempore gravis atque inexplicabilis indicta coemptio profligatura inopia Campaniam provinciam videretur, certamen adversum praefectum praetorii communis commodi ratione suscepi, rege cognoscente contendi et ne coemptio exigeretur, evici. 

Paulinum consularem virum cuius opes Palatinae canes iam spe atque ambitione devorassent, ab ipsis hiantium faucibus traxi. 

Ne Albinum consularem virum praeiudicatae accusationis poena corriperet, odiis me Cypriani delatoris opposui. 

Satisne in me magnas videor exaceruasse discordias? 

Sed esse apud ceteros tutior debui qui mihi amore iustitiae nihil apud aulicos quo magis essem tutior reservavi. 

Quibus autem deferentibus perculsi sumus? 

Quorum Basilius olim regio ministerio depulsus in delationem nostri nominis alieni aeris necessitate compulsus est. 

Opilionem vero atque Gaudentium cum ob innumeras multiplicesque fraudes ire in exilium regia censura decrevisset cumque illi parere nolentes sacrarum sese aedium defensione tuerentur compertumque id regi foret, edixit: uti ni intra praescriptum diem Ravenna urbe decederent, notas insigniti frontibus pellerentur. 

Quid huic severitati posse astrui videtur? Atqui in eo die deferentibus eisdem nominis nostri delatio suscepta est. 

Quid igitur? Nostraene artes ita meruerunt? 

An illos accusatores iustos fecit praemissa damnatio? 

Itane nihil fortunam puduit si minus accusatae innocentiae, at accusantium vilitatis? 

At cuius criminis arguimur? Summam quaeris? 

Senatum dicimur salvum esse voluisse. 

Modum desideras? 

Delatorem ne documenta deferret quibus senatum maiestatis reum faceret impedisse criminamur. 

Quid igitur o magistra censes? 

Infitiabimur crimen, ne tibi pudor simus? 

At volui nec umquam velle desistam. 

Fatebimur? 

Sed impediendi delatoris opera cessavit. 

An optasse illius ordinis salutem nefas vocabo? 

Ille quidem suis de me decretis, uti hoc nefas esset, effecerat. 

Sed sibi semper mentiens inprudentia rerum merita non potest inmutare nec mihi Socratico decreto fas esse arbitror vel occuluisse veritatem vel concessisse mendacium. 

Verum id quoquo modo sit, tuo sapientiumque iudicio aestimandum relinquo. 

Cuius rei seriem atque veritatem, ne latere posteros queat, stilo etiam memoriaeque mandavi. 

Nam de compositis falso litteris quibus libertatem arguor sperasse Romanam quid attinet dicere? 

Quarum fraus aperta patuisset, si nobis ipsorum confessione delatorum, quod in omnibus negotiis maximas vires habet, uti licuisset. 

Nam quae sperari reliqua libertas potest? 

Atque utinam posset ulla! 

Respondissem Canii verbo, qui cum a Gaio Caesare Germanici filio conscius contra se factae coniurationis fuisse diceretur: ‘Si ego,’ inquit, ‘scissem, tu nescisses.’ 

Qua in re non ita sensus nostros maeror hebetavit ut impios scelerata contra virtutem querar molitos, sed quae speraverint effecisse vehementer admiror. 

Nam deteriora velle nostri fuerit fortasse defectus, posse contra innocentiam, quae sceleratus quisque conceperit inspectante deo, monstri simile est. 

Unde haud iniuria tuorum quidam familiarium quaesivit: ‘Si quidem deus,’ inquit, ‘est, unde mala? Bona vero unde, si non est?’ 

Sed fas fuerit nefarios homines qui bonorum omnium totiusque senatus sanguinem petunt, nos etiam quos propugnare bonis senatuique viderant, perditum ire voluisse. 

Sed num idem de patribus quoque merebamur? 

Meministi, ut opinor, quoniam me dicturum quid facturumve praesens semper ipsa dirigebas, 

meministi, inquam, Veronae cum rex avidus exitii communis maiestatis crimen in Albinum delatae ad cunctum senatus ordinem transferre moliretur, universi innocentiam senatus quanta mei periculi securitate defenderim. 

Scis me haec et vera proferre et in nulla umquam mei laude iactasse. 

Minuit enim quodam modo se probantis conscientiae secretum, quotiens ostentando quis factum recipit famae pretium. 

Sed innocentiam nostram quis exceperit eventus vides; pro verae virtutis praemiis falsi sceleris poenas subimus. 

Et cuius umquam facinoris manifesta confessio ita iudices habuit in severitate concordes ut non aliquos uel ipse ingenii error humani vel fortunae condicio cunctis mortalibus incerta submitteret? 

Si inflammare sacras aedes voluisse, si sacerdotes impio iugulare gladio, si bonis omnibus necem struxisse diceremur, praesentem tamen sententia, confessum tamen convictumve punisset. 

Nunc quingentis fere passuum milibus procul muti atque indefensi ob studium propensius in senatum morti proscriptionique damnamur. 

O meritos de simili crimine neminem posse convinci! 

Cuius dignitatem reatus ipsi etiam qui detulere viderunt, 

quam uti alicuius sceleris admixtione fuscarent, ob ambitum dignitatis sacrilegio me conscientiam polluisse mentiti sunt. 

Atqui et tu insita nobis omnem rerum mortalium cupidinem de nostri animi sede pellebas et sub tuis oculis sacrilegio locum esse fas non erat. 

Instillabas enim auribus cogitationibusque cotidie meis Pythagoricum illud ἕπου θεῷ. 

Nec conveniebat vilissimorum me spirituum praesidia captare quem tu in hanc excellentiam componebas ut consimilem deo faceres. 

Praeterea penetral innocens domus, honestissimorum coetus amicorum, socer etiam sanctus et aeque ac tu ipsa reverendus ab omni nos huius criminis suspitione defendunt. 

Sed, o nefas, illi vero de te tanti criminis fidem capiunt atque hoc ipso videbimur affines fuisse maleficio, quod tuis inbuti disciplinis, tuis instituti moribus sumus. 

Ita non est satis nihil mihi tuam profuisse reverentiam, nisi ultro tu mea potius offensione lacereris. 

At vero hic etiam nostris malis cumulus accedit, quod existimatio plurimorum non rerum merita sed fortunae spectat eventum eaque tantum iudicat esse provisa quae felicitas commendaverit. 

Quo fit ut existimatio bona prima omnium deserat infelices. 

Qui nunc populi rumores, quam dissonae multiplicesque sententiae, piget reminisci. 

Hoc tantum dixerim ultimam esse adversae fortunae sarcinam, quod dum miseris aliquod crimen affingitur, quae perferunt meruisse creduntur. 

Et ego quidem bonis omnibus pulsus, dignitatibus exutus, existimatione foedatus ob beneficium supplicium tuli. 

Videre autem videor nefarias sceleratorum officinas gaudio laetitiaque fluitantes, 

perditissimum quemque nouis delationum fraudibus imminentem, 

iacere bonos nostri discriminis terrore prostratos, 

flagitiosum quemque ad audendum quidem facinus impunitate, ad efficiendum vero praemiis incitari, 

insontes autem non modo securitate, verum ipsa etiam defensione privatos. 

Itaque libet exclamare: 

V. 

O stelliferi conditor orbis
Qui perpetuo nixus solio
Rapido caelum turbine versas
Legemque pati sidera cogis, 

Ut nunc pleno lucida cornu
Totis fratris obvia flammis
Condat stellas luna minores,
Nunc obscuro pallida cornu,
Phoebo propior lumina perdat, 

Et qui primae tempore noctis
Agit algentes Hesperos ortus,
Solitas iterum mutet habenas
Phoebi pallens Lucifer ortu. 

Tu frondifluae frigore brumae
Stringis lucem breviore mora:
Tu, cum fervida venerit aestas,
Agiles nocti dividis horas. 

Tua vis varium temperat annum
Ut quas Boreae spiritus aufert
Revehat mites Zephyrus frondes
Quaeque Arcturus semina vidit
Sirius altas urat segetes. 

Nihil antiqua lege solutum
Linquit propriae stationis opus. 

Omnia certo fine gubernans
Hominum solos respuis actus
Merito rector cohibere modo. 

Nam cur tantas lubrica versat
Fortuna vices? Premit insontes
Debita sceleri noxia poena,
At perversi resident celso
Mores solio sanctaque calcant
Iniusta vice colla nocentes. 

Latet obscuris condita virtus
Clara tenebris iustusque tulit
Crimen iniqui. 

Nil periuria, nil nocet ipsis
Fraus mendaci compta colore. 

Sed cum libuit viribus uti,
Quos innumeri metuunt populi
Summos gaudent subdere reges. 

O iam miseras respice terras
Quisquis rerum foedera nectis. 

Operis tanti pars non vilis
Homines quatimur fortunae salo. 

Rapidos rector comprime fluctus
Et quo caelum regis immensum
Firma stabiles foedere terras.” 

CPh lat 524 A.D. I,5p – lat 524 A.D.

V. 

Haec ubi continuato dolore delatravi, illa vultu placido nihilque meis questibus mota: “Cum te,” inquit, “maestum lacrimantemque vidissem, ilico miserum exsulemque cognovi. 

Sed quam id longinquum esset exilium, nisi tua prodidisset oratio, nesciebam. 

Sed tu quam procul a patria non quidem pulsus es sed aberrasti; ac si te pulsum existimari mavis, te potius ipse pepulisti. 

Nam id quidem de te numquam cuiquam fas fuisset. 

Si enim cuius oriundo sis patriae reminiscare, non uti Atheniensium quondam multitudinis imperio regitur, sed εἷς κοίρανός ἐστιν, εἷς βασιλεύς qui frequentia civium non depulsione laetetur; cuius agi frenis atque obtemperare iustitiae summa libertas est. 

An ignoras illam tuae civitatis antiquissimam legem, qua sanctum est ei ius exulare non esse quisquis in ea sedem fundare maluerit? 

Nam qui vallo eius ac munimine continetur, nullus metus est ne exul esse mereatur. 

At quisquis eam inhabitare velle desierit, pariter desinit etiam mereri. 

Itaque non tam me loci huius quam tua facies movet nec bibliothecae potius comptos ebore ac vitro parietes quam tuae mentis sedem requiro, in qua non libros sed id quod libris pretium facit, librorum quondam meorum sententias, collocavi. 

Et tu quidem de tuis in commune bonum meritis vera quidem, sed pro multitudine gestorum tibi pauca dixisti. 

De obiectorum tibi vel honestate vel falsitate cunctis nota memorasti. 

De sceleribus fraudibusque delatorum recte tu quidem strictim attingendum putasti, quod ea melius uberiusque recognoscentis omnia vulgi ore celebrentur. 

Increpuisti etiam vehementer iniusti factum senatus. 

De nostra etiam criminatione doluisti, laesae quoque opinionis damna flevisti. 

Postremus adversum fortunam dolor incanduit conquestusque non aequa meritis praemia pensari. 

In extremo Musae saevientis, uti quae caelum terras quoque pax regeret, vota posuisti. 

Sed quoniam plurimus tibi affectuum tumultus incubuit diversumque te dolor, ira, maeror distrahunt, uti nunc mentis es, nondum te validiora remedia contingunt. 

Itaque lenioribus paulisper utemur, ut quae in tumorem perturbationibus influentibus indurverunt, ad acrioris vim medicaminis recipiendum tactu blandiore mollescant. 

VI. 

Cum Phoebi radiis grave
Cancri sidus inaestuat,
Tum qui larga negantibus
Sulcis semina credidit,
Elusus Cereris fide
Quernas pergat ad arbores. 

Numquam purpureum nemus
Lecturus violas petas
Cum saevis aquilonibus
Stridens campus inhorruit,
Nec quaeras avida manu
Vernos stringere palmites,
Uvis si libeat frui;
Autumno potius sua
Bacchus munera contulit. 

Signat tempora propriis
Aptans officiis deus
Nec quas ipse coercuit
Misceri patitur vices. 

Sic quod praecipiti via
Certum deserit ordinem
Laetos non habet exitus. 

VI. 

Primum igitur paterisne me pauculis rogationibus statum tuae mentis attingere atque temptare, ut qui modus sit tuae curationis intellegam?” 

“Tu vero arbitratu,” inquam, “tuo quae voles ut responsurum rogato.” 

Tum illa: “Huncine,” inquit, “mundum temerariis agi fortuitisque casibus putas, an ullum credis ei regimen inesse rationis?” 

“Atqui,” inquam, “nullo existimaverim modo ut fortuita temeritate tam certa moveantur, verum operi suo conditorem praesidere deum scio nec umquam fuerit dies qui me ab hac sententiae veritate depellat.” 

“Ita est,” inquit. 

“Nam id etiam paulo ante cecinisti, hominesque tantum divinae exortes curae esse deplorasti. 

Nam de ceteris quin ratione regerentur, nihil movebare. 

Papae autem! Vehementer admiror cur in tam salubri sententia locatus aegrotes. 

Verum altius perscrutemur; nescio quid abesse coniecto. 

“Sed dic mihi, quoniam deo mundum regi non ambigis, quibus etiam gubernaculis regatur advertis?” 

“Vix,” inquam, “rogationis tuae sententiam nosco, nedum ad inquisita respondere queam.” 

“Num me,” inquit, “fefellit abesse aliquid, per quod, velut hiante valli robore, in animum tuum perturbationum morbus inrepserit? 

Sed dic mihi, meministine, quis sit rerum finis, quove totius naturae tendat intentio?” 

“Audieram,” inquam, “sed memoriam maeror hebetavit.” 

“Atqui scis unde cuncta processerint?” 

“Novi,” inquam, deumque esse respondi. 

“Et qui fieri potest, ut principio cognito quis sit rerum finis ignores? 

Verum hi perturbationum mores, ea valentia est, ut movere quidem loco hominem possint, convellere autem sibique totum exstirpare non possint. 

Sed hoc quoque respondeas velim, hominemne te esse meministi?” 

“Quidni,” inquam, “meminerim?” 

“Quid igitur homo sit, poterisne proferre?” 

“Hocine interrogas an esse me sciam rationale animal atque mortale? 

Scio et id me esse confiteor.” 

Et illa: “Nihilne aliud te esse novisti?” “Nihil.” 

“Iam scio,” inquit, “morbi tui aliam vel maximam causam; quid ipse sis, nosse desisti. 

Quare plenissime vel aegritudinis tuae rationem vel aditum reconciliandae sospitatis inveni. 

Nam quoniam tui oblivione confunderis, et exsulem te et exspoliatum propriis bonis esse doluisti. 

Quoniam uero quis sit rerum finis ignoras, nequam homines atque nefarios potentes felicesque arbitraris. 

Quoniam vero quibus gubernaculis mundus regatur oblitus es, has fortunarum vices aestimas sine rectore fluitare – magnae non ad morbum modo verum ad interitum quoque causae. 

Sed sospitatis auctori grates, quod te nondum totum natura destituit. 

Habemus maximum tuae fomitem salutis veram de mundi gubernatione sententiam, quod eam non casuum temeritati sed divinae rationi subditam credis. 

Nihil igitur pertimescas; iam tibi ex hac minima scintillula vitalis calor inluxerit. 

Sed quoniam firmioribus remediis nondum tempus est et eam mentium constat esse naturam, ut quotiens abiecerint veras falsis opinionibus induantur ex quibus orta perturbationum caligo verum illum confundit intuitum, hanc paulisper lenibus mediocribusque fomentis attenuare temptabo, ut dimotis fallacium affectionum tenebris splendorem verae lucis possis agnoscere. 

VII. 

Nubibus atris
Condita nullum
Fundere possunt
Sidera lumen. 

Si mare voluens
Turbidus Auster
Misceat aestum,
Vitrea dudum
Parque serenis
Unda diebus
Mox resoluto
Sordida caeno
Visibus obstat. 

Quique vagatur
Montibus altis
Defluus amnis,
Saepe resistit
Rupe soluti
Obice saxi. 

Tu quoque si vis
Lumine claro
Cernere verum,
Tramite recto
Carpere callem,
Gaudia pelle,
Pelle timorem
Spemque fugato
Nec dolor adsit. 

Nubila mens est
Vinctaque frenis,
Haec ubi regnant.” 

ANICII MANLII SEVERINI BOETHII V.C. ET INL. EXCONS. ORD. PATRICII
PHILOSOPHIAE CONSOLATIONIS
LIBER PRIMVS EXPLICIT